# Historia Universalis 2.40

Christoph Cellarius, Historia Universalis, HISTORIA SAECULI XVII. CHRISTIANORUM., §. 40. Gallorum bella cum Hollandis, quibus multa adimunt (Guilielmus. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/2.40
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/2.40

In ceteris Gallus, quam in Iacobi causa, fortunatior. Anno MDCLXXII. foederatas provincias Ultraiectinam, Transiluanam, magnamque Geldriae et Bataviae partem, et quae his adiacent, impetu cepit: in mari autem fortuna haesit: nec socius Monasteriensis Groningam expugnare potuit, qui et Coevordiam brevi post tempore, quam ceperat, amisit. Omnis culpa in Iohannem et Cornelium de Witt reiciebatur, qui populari tumultu occisi, restituto Guilielmo Arausionensi. Galli, postquam imperii hostes declarati, desertis, quae occupaverant, praeter Graviam et Traiectum Mosae in Westphaliam et Rhenanum tractum arma transferunt. Dubio Marte pugnatur M DC C LXXIV. in Alsatia, ad Sinshemium, et iterum apud Ensishemium, et eodem anno in Brabantia ad Senefam: ac sequenti rursus in Alsatia, ubi Turenius, praecipuus dux Gallorum militiae, tormenti globo percussus cadit. Germanici M D C LXXVI. Philippiburgum ceperunt: insequuto anno Galli Friburgum Brisgoiae. Plus damni Hispanis illatum, Burgundia iterum erepta, et urbibus in Belgio expugnatis, quarum pleraeque Neomagensi pace Gallis confirmatae sunt. Qui vero Siciliam eodem tempore deseruerunt, in quam eos Messanensis rebellio MDCLXXIV. invitaverat. Ultimo bello in Catalonia Galli ceperunt Cadacherium, Rhodam, Palamum, Gerundam, igne tormentis excusso vexarunt Barcinonem: in Belgio Luzenburgum M DC LXXXIV; Montes Hannoniae M DC XCI; et postea Dixmudam occuparunt: sed Namurcum, quod etiam rapuerant, coacti sunt reddere.

---

Christoph Cellarius, Historia Universalis. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/cellariushistoria_1.xml.
