# Historia Universalis 2.47.4

Christoph Cellarius, Historia Universalis, HISTORIA SAECULI XVII. CHRISTIANORUM., §. 47. Motus Ungariae qui concitatior sit duce Toekeli, cum protestantibus. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/2.47.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/2.47.4

Nec vero Albam Graecam recepissent forte, quamtumuis arcta obsidione pressam, nisi vel globo ex castris immisso, vel alio casu, aut scelere, turris, qua pulvis pyrius adservabatur, incensa, disiectis muris, viam aperuisset, qua hostes agminatim intrarent. Tum fortius, quae proxima erant, Essekum et Pederwardinum emuniuntur, et fluviali classe, invento novo, ripensis ora defensatur. Hostes, Alba potiti, et Essekum oppugnabant, quos dux Croyus tum armis fortiter, tum, quod mirum est, clangore atque strepitu fugavit, adventantis exercitus specie simulata. Is tertio post anno Albam Graecam recuperaturus ibat, et spem habebat potiundi: sed hostili exercitu accedente, cui par non erat, dissolvit obsidionem. Pensatum malum propugnaculis, quae Transiluaniam Ungariae iungunt, deditione captis Waradino magno, Gyula et Ienoa.

---

Christoph Cellarius, Historia Universalis. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/cellariushistoria_1.xml.
