# Historia Universalis 2.49

Christoph Cellarius, Historia Universalis, HISTORIA SAECULI XVII. CHRISTIANORUM., §. 49. Bellum Gallicum, ob successionem Palatinam, qua rex Galliae fratris sui. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/2.49
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/2.49

Intuta enim Galli fides erat, post Noviomagensem pacem Argentoratum M DC LXXXI. opprimentis, quo patentiorem viam invadendae Germaniae nactus, solam occasionem exspectabat, quae ut longius abesset, nec Turcicum bellum impediretur; XX. annorum induciae MDCLXXXIV. cum Gallo pactae, quas ille tertio post anno abrupit. Electorales successiones, Palatina et Coloniensis in speciem adductae, quasi ibi fratris uxor, mortui Palatini soror, heic Furstenbergius, regi semper devotus, iniuriam paterentur. Palatinus successor PHILIPPUS WILHELMUS, Neoburgicus nihil antehabuit huic liti componendae. Quae principum more, antecessoris sorori debebantur, exsolvere paratus fuit: quae inique Galli postulabant, ad forum imperii remisit, ut legibus diiudicentur. Sed vim et arma Galli, quam leges experiri malunt. Neque solum Palatinatum M DC LXXXVIII. invadunt, vastant, evertunt; sed Philippiburgum quoque expugnant, Moguntiam captant eamque reddunt munitiorem; Spiram, Wormatiam solo aequant, in templa et sepulcra impii, in agros et vineta saevi, succisis et eradicatis, quae fructum posteritati ferant. Wirtenbergios quoque et Badenses, aliosque accolas pari hostilitate vexant, plus damni adlaturi, nisi Caesaris exercitus Lotharingo, et ab huius morte Ludovico Badensi duce, cum Saxonico, Hasso Casselano, et aliorum, cohibuissent, a quibus Moguntia expugnata, Francofurtum servatum, Reinfelsa ab obsidione liberata

---

Christoph Cellarius, Historia Universalis. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/cellariushistoria_1.xml.
