# Historia Universalis 2.51

Christoph Cellarius, Historia Universalis, HISTORIA SAECULI XVII. CHRISTIANORUM., §. 51. Pax Ryswicensis 1697.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/2.51
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/2.51

Ryswik, vicus ad Hagam Batavorum utrique parti placuit, ut sedes consultationum esset de pace ineunda. Medius inter partes CAROLUS XI. rex Suedorum fuit, cuius legati, etiam mortuo rege, id negotium perfecerunt. Septembri mense M DC XCVII. consensione partium pax reddita Europae his est conditionibus: ut Brisacum et Friburgum, et alia Brisgoiae, Austriacae domui, cuius fuerant, restituerentur: Argentoratum vero, praeter Cisrhenanam munitionem, maneret regis Galliae: et Philippiburgo Germanis reddito, ac diruto Monte Regio ad Mosellam, Castellum Ludovici in Rheno servaretur, et Lotharingia ad principem suum rediret; Hispanus rex omnia reciperet supremo bello adempta: Wilhelmus Britanniae, etiam a Gallis, qui negaverant antea, rex iustus censeretur, praeclusa Iacobo spe restitutionis. Antequam haec decernerentur, princeps Allobrogum et Italiae Alpinae, invitis sociis cum Gallorum rege transegit solus, optima inductus conditione, ut receptis omnibus, quae ablata erant, eius filia Burgundiae duci, in spem regni genito, regis nepoti nuberet.

---

Christoph Cellarius, Historia Universalis. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/cellariushistoria_1.xml.
