# Historia Universalis 2.52

Christoph Cellarius, Historia Universalis, HISTORIA SAECULI XVII. CHRISTIANORUM., §. 52. Et Carlowicensis.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/2.52
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/2.52

Propere finis et alteri bello, cum Turcis gesto, est adlatus. Dum enim in Batavis cum Gallorum rege de pace agitur, novis cladibus terra marique Turci adficiuntur, in Ungaria ad Tibiscum duce Eugenio, Allobroge, fusi et castris exuti: et a Venetorum classe gemino praelio ad Tenedon et Andron superati. Quae causa fuit, ut pacem a Christianis datam, praeter quam soliti erant, acceptarent. Cesserunt enim omnibus, quae invictus imperator LEOPOLDUS recuperaverat, hoc est, Ungariae, quam usurpaverant, parte, et omni Sclavonia ac Transiluania: Croatiae vero pars Turcis relinquebatur, et Venetis Peloponnesum ac Dalmatiam; Polonis Caminicum reddiderunt: missique ab utraque parte, qui limites ubique definirent firmarentque.

---

Christoph Cellarius, Historia Universalis. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/cellariushistoria_1.xml.
