Latin
HISTORIA SAECULI XVII. CHRISTIANORUM., §. 54. De barbaris in Africae regnis; Europae propioribus.
Christoph Cellarius, Historia Universalis 2.54
Unproofread scanNot analysed yet
De Barbaris regnis, quod pleraque incerta sunt, tacere praestat, quam dubia proferre. Propiores Europae sunt Africae urbes, piratica infames, Algier, Tunis, Tripolis, quae, ut ingenium barbarorum est, nunc hostes, nunc amici earum gentium sunt, a quibus vel lucrum praedando sperant, vel damnum et belli offensam metuunt. Europaei tamen, praesertim Galli navali obsidione et igne ex machinis excusso ostenderunt, esse etiam, quod barbariem domet, et ad paciscendum vel duris conditionibus compellat. Maroccensis rex a Tafiletta vexatus, cum filio eius pepigit, et regionem, quam incolat, dedit: obsidione autem maritimarum urbium, ut Tingis, nunc Tanger, ad fretum Herculeum, antequam Angli desererent; et Hispanicarum, Orani, Melillae, Ceutae, quae Septa est; parum adhuc profecit: solum Lixum veterem in oceani ora, nunc Larache dictum, M DC LXXXIX, expugnavit, et Oranum durius obsessum.