# Historia Universalis 2.56

Christoph Cellarius, Historia Universalis, HISTORIA SAECULI XVII. CHRISTIANORUM., §. 56. Res ecclesiae. Quietistae. Protestantium in Galliis vexatio, nec non. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/2.56
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/2.56

Ecclesiae statum ex parte diximus: reliquum summatim attingemus. Illa tempestate, Molino auctore, nova secta in Italia orta, quae quod quietem animi adfectat, abducti ab externis rebus, et sanctis contemplationibus contenti, Quietistarum nomen habet; in quos graviter animadvertunt, qui suam religionem, quae fere in ceremoniis est, hoc abdito cultu interire metuunt. Turbatior status in Gallia, rege protestantes cogente, ut pontificiis se sacris addicant. Templis, scholis eversis, immissi milites, qui vexarent tamdiu homines, dum ad missae sacrum vel inviti se conferrent. Quibus elabendi copia erat, in Angliam, Bataviam, Germaniam evaserunt, religionis libertatem maioris facientes, quam incommoda exilii. Quod principum rerumque publicarum bonitate ita mitigantur, ut tamquam in patria vivant, et libertate in sacris aeque rebus ac civilibus utantur. In quo singularis laus est Electoris Brandenburgici, FRIDERICI III, et Hassorum Landgravii, CAROLI Cassellani, qui hos Gallos exsules, et eiusdem sortis Palatinos, in oppida receperunt, et beneficiis ornatos fovent ac tuentur. Idem fatum, aut durius forte Alpinae gentis (Waldenses vocant) eodem tempore et paullo ante fuit, quos Sabaudiae princeps CAROLUS EMANVEL, Victoris Amadei filius, MDCLV. horrendis malis et suppliciis adfecit. Aliorum rogatu reddita quies, sed saepe rursum conturbata, etiam a filio VICTORE AMADEO, qui ferro et fame illos adflixit, ut vel dederent se se, vel emigrarent ex patria. Quos vero oppressurus erat, eorum post ipse opera adversus Gallos utebatur: pace facta, rursus aut mutare sacra, aut migrare adigebat. Idem malum experti fuerunt incolae vallis Teffereccensis, Salisburgensis Archiepiscopatus, evangelicae religioni addicti, quam occulte primum exercuerunt, detecti tamen, atque exinde fuerunt fugati, frustra licet pro iis intercedentibus Statibus evangelicae religionis. Tacemus, qui a veritate religionis recesserunt, Anabaptistas, Socinianos, fratres roseae Crucis, Weigelianos, Iacobi Bohmii et Io. de Labadie adseclas.

---

Christoph Cellarius, Historia Universalis. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/cellariushistoria_1.xml.
