# Historia Universalis 2.6

Christoph Cellarius, Historia Universalis, HISTORIA SAECULI XVII. CHRISTIANORUM., §. 6. Veneti a pontifice proscripti. Pleursium oppressum. Moscorum duces. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/2.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/2.6

Venetis hac tempestate Paullus V. pontifex sacrorum usu interdixit, quod clericos bona adquirere prohiberent et quosdam carcere tenerent inclusos. Qui vero id nihili facientes, sacra, ut antea, iubent peragi: quod quum nollent lesuitae facere, pontifici religiosius devoti; e republica expelluntur, nec, nisi abolito interdicto pontificis et pace benignius concessa, regis Galliae interventu, restituuntur, Pleursium, Rhaetorum non ignobilis vicus in Clavennensi comitatu MDCCXVIII. a monte oppressus, supra mille homines ruinis suis involuit. Poloni MDCXI. Smolenskum occupant, quo spes succisa fuit, quam Sigismundi filius VLADISLAVS habebat Moscoviae principatus potiundi. In eius locum enim MICHAEL FEDROWIZ, vix dum puber adoptatus est. Post haec vincuntur Polonia Turcis in Walachia MDCCXX: insequenti anno Turcos ad Cochinum vincunt, et ad pacem paene dura conditione ineundam, cogunt. Moscovos graviores turbae adfligebant. Ioannem Basilidem de quo supra dixi, MDCLXXXIV. defunctum THEODORUS filius exceperat, sed per socordiam haut par gerundis rebus, cui uxor fratrem suum Borissium adiunxit, a quo Demetrius, alter Basilidis filius sublatus, et ipse post Theodorus non sine veneni suspicione decessit. Quum sic certus imperii Borissius esset, a ficto DEMETRIO, qui Basilidis filium simulabat, subruitur. Applausum tamquam domino, et uxor ex Polonia adducta, Palatini filia. Sed proditus morum peregrinitate, in ipsis nuptiis trucidatur, BASILIO Suiscio imperium suscipiente, quem quasi caedem effugisset, alius impostor Demetrii nomine et persona terret, a Polonis, ex superiore turba reliquis, adiutus. Interea Sigismundus, Poloniae rex, inique ferens legatos suos custodiri, ad Smolenskum exercitu admoto, iterum legatos mittit, qui benignius excepti, ad id Moscovos perducunt, iam Suiscium aspernatos, ut ipsi legatione non pacem modo et amicitiam, sed regis quoque filium VLADISLAVM sibi ducem petant, cui inducendo quum praemissi iam essent, qui omnia pararent; vicapitur Smolenskum, quo nuntio Moscovii a Polonis alienati MICHAELEM FEDROWIZ summum sibi ducem constituunt.

---

Christoph Cellarius, Historia Universalis. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/cellariushistoria_1.xml.
