Latin
HISTORIA SAECULI XVIII. CHRISTIANORUM., §. 1. Domus Brandenburgica et regia dignitate augetur, et incrementa potentiae
Christoph Cellarius, Historia Universalis 3.1
Unproofread scanNot analysed yet
Novas mutationes novum saeculum parabat. Vix ortum illud erat, cum potentissimus Princeps Elector FRIDERICUS faustis auspiciis Rex BORUSSIAE crearetur, et apicem honoris ac felicitatis in augustam suam domum inferret. Nec finis crescentis potentiae: mortuo enim Guilielmo III, Anglorum Rege iure Arausionensis principatus et nuper demum ducatu Neoburgensi augebatur domus Augusta, nova quoque exeunte anno M DC VII. nativitate principis Arausionensis FRIDERICI LUDOVICI cepit incrementa, qui tamen anno insequenti iterum exstinctus.