Latin
HISTORIA SAECULI XVIII. CHRISTIANORUM., §. 12. Rege apud Turcos degente, imperium ad fororem eius Ulricam Eleonoram
Christoph Cellarius, Historia Universalis 3.12
Unproofread scanNot analysed yet
Dum igitur foederati in Suecorum terras varie irrumperent, Suecorum monarcha Benderae adhuc agebat, Tur cas contra Polonos Russosque potissimum studens concitare. Ast, Turcae volentes, ut reditum in regna sua rex maturaret, hoc renuente, tandem XII. Februarii M DCC XIII. armata manu ipsius palatium invadebant, regemque, heroica licet virtute se defendentem, igne ferroque tandem eo adegerunt, ut se dedere cogeretur, inde Demoticam prope Hadrianopolim abductus, verum a Turcis benigne habitus. Rege igitur per tempus tam diuturnum absente, hostibusque undique in Suecorum terras irrumpentibus, a procerum quibusdam proponebatur, ut durante regis absentia regimen sorori ipsius Ulricae Eleonorae deferretur, hoc etiam, multis licet contradicentibus decretum, ipsique regimen Novembri mense M DCC XIII. delatum. Huius etiam auctoritate comitia ad XIV. Decembris Holmiam fuerunt indicta, in quibus a convenientibus regni proceribus de augendo milite navibusque fuit decretum et firmandis regni limitibus, novisque imponendis tributis, dissidia tamen intestina plurimum impediverunt, usque dum Suecorum heros die XXII. Novembris M DCC XIV. Stralsundam feliciter adventaret, de reparandis damnis sollicitus, atque heroica virtute contratot foederatos se defendens.