# Historia Universalis 3.13.1-3

Christoph Cellarius, Historia Universalis, 3.13.1 to 3.13.3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/3.13.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/3.13.1

Alterum, quod circa initia statim saeculi subortum est bellum, de Hispaniarum successione. Mortuo enim Carolo II. prima Gallis cura erat, ut Hispania cum provinciis potirentur, et reges vicinos in partes traherent, Portugalliae regem Petrum et Sabaudiae ducem Victorem Amadeum; utrumque magnis promissis illectum, hunc etiam matrimonio filiae natu minoris cum Philippo Andegavensi primum sibi iungebant. Ipsi Belgae, ut militem praesidiarium intra Belgii Hispanici munimenta inclusum feruarent, Philippum sub certis conditionibus Hispaniae regem adgnoscebant. Angli autem praevidentes, quantum ipsis, immo universae Europae periculum immineret, si Hispania Gallis iungeretur, omnibus viribus eo adlaborabant, ut hostis iudicaretur Gallus cum sociis, et Hispania cum provinciis, Austriacae domui, cui legitimo successionis iure debebantur, obveniret. Accedebat, quod mortuo Iacobo II. Galliae rex Walliae principem, qui putatur, contra datam fidem, regem declarasset, ex quo satis patebat, quantum Gallis sit fidendum. Leopoldus autem Imperator armis decertandum esse ratus, primum belli impetum faciebat in Italiam, quam Galli iamdum armis suis infestaverant. His Mantuae dux urbem suam probe munitam una cum universo ducatu concesserat. Reliqui Italiae Status, excepto Sabaudo, neutri patri addicti, licet subinde Gallis magis favere viderentur. Sub initium anni M DCC I. Caesareus miles Eugenio duce, postquam tot rupes invias superasset, Italiam intrabat, atque primum ad Carpium Gallos profligabat diversasque urbes occupabat. Insequenti anno omnes aditus Mantuanae urbis praecludebat Eugenius. Paullo post Cremonam capere tentabat. Res feliciter Kal. Februarii M DCC II. coepta, dum milites Caesareani per canalem in urbem inducti diversas iam urbis partes tenerent. Verum, cum Schertzerus baro et Valdemontius princeps ob itineris incommoda stato tempore non adventarent, nec Eugenio auxilia adferrent, institutum sperato caruit successu. Eugenius igitur urbem relinquere fuit coactus, ita tamen, ut Gallorum ducem Villaregium cum aliis, ex urbe captivos secum duceret, multis hostium occisis. Hic tamen exinde fructus, ut Galli multa loca, quae huc usque tenuerant, derelinquerent. Postquam autem Gallicus miles plurimum adauctus, misso duce Vendomensi Castilionam iterum occupabat, et Eugenium, qui copiis longe erat inferior, eo adigebat, ut Mantuam arcte inclusam liberaret, cum antea Galli quatuor legiones Caesareas ad Padum locatas adgressi, non sine suorum pernicie cedere coegissent. Neque tamen ideo cessavit plane Eugenius, quin potius ad Luzaram non minorem a Gallis reportaret victoriam. Hi interim milite magis firmati Guastallam occupabant et Governolum. Insequenti anno Eugenio Italiam relinquente, Stahrenbergius comes ducis partes gerebat. Hunc licet Galli omni Italia conarentur eicere, dum copiis longe superiores, nihil tamen proficiebant, potius ad Bondanellam cladem perpessi, hanc Brixelli deditione ob alimentorum defectum Gallis facta, pensante.

---

Christoph Cellarius, Historia Universalis. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/cellariushistoria_1.xml.
