Latin
3.13.4 to 3.13.6
Christoph Cellarius, Historia Universalis 3.13.4-6
Unproofread scanNot analysed yet
Novae Caesareis accedebant vires, postquam Sabaudiae dux relictis Gallis ad Caesaris partes transiisset. Hoc in tantum irritabat Galliae regem, ut Sabaudos, quos in exercitu tenebat, armis privari iuberet. Galli interea, licet in Sabaudiam non solum, sed etiam Pedemontii ducatum irrumperent, atque omnia moverent, ne Caesarei Sabaudis se iungerent, impedire tamen non potuerunt, quin Stahrenbergius cum decem milibus Caesareanorum Sabaudo, post multas, quas feliciter superaverat, difficultates exeunte anno M DC CC III. accederet. Galli vero copiis superiores, insequenti anno Vercellas, Iueam Veruam, hanc licet acerrime resistentem, Susam una cum omni Sabaudia et magna Pedemontani ducatus parte occuparent. Accedebat insequenti anno Villafranca et Montmelianum, ita, ut unica fere spes in Augusta Taurinorum superesset. Novae quidem vires Caesareo militi in superiori Italiae parte accedebant per Eugenii adventum, qui XVI. Augusti ad Cassanum hostem reprimebat. Ast, cum et Galli copiis ex Pedemontano ducatu adductis firmarentur, ad Germaniae limites revertebantur Caesareani. His felicior erat annus M DCC VI. Postquam enim Anglorum Belgarumque subsidiis munitus Eugenius, fortissimus heros esset, Italiam denuo intrabat. Et, licet Galli omnes vias praecluderent, impedire tamen minime potuerunt, quo minus Addam feliciter transiret, et brevi post tempore Sabaudiae duci in auxilia veniret, ubi felici omine Taurinorum regiam ad extrema redactam ingenti cum Gallorum strage liberavit. Euentus fuit, ut Galli, Aurelianensi duce, in Delphinatum regrederentur, atque, ut copias suas in Italia reliquas servarent, ineunte anno M DCC VII. Mediolanensi ducatu, una cum Mantuano tractu, et singulis, quae in superiori Italiae parte hucusque usurpaverant, cederent. Reliqua anni belli adparatu peragebantur, usque dum accedente Anglorum Belgarumque classe, in Provinciam irrumperent Caesareani, Telonem Martium, Gallorum navale obsidentes, irrito successu. Obsidionem enim ob defendentium pertinaciam atque alimentorum defectum solvere fuerunt coacti. Ne tamen sine fructu esse expeditio, Susam post paucorum dierum obsidionem cepit Eugenius.