# Historia Universalis 3.15.1-3

Christoph Cellarius, Historia Universalis, 3.15.1 to 3.15.3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/3.15.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/3.15.1

Proximum apud Belgas bellum erat. Coepit illud Maio mense MDCCII. cum Belgae Anglique Gallum cum sociis hostes publice declararent. Primum ipsis consilium erat, ut loca finitima Carolo vindicarent. Factus igitur impetus in Caesaris insulam, quam probe defensam Iunio mense capiebant. Inde in Geldriam arma vertebant, eandem istis armis occupantes, et paullo post Leodium. Sub insequentis anni initium Rheinbergae deditio sequebatur et statim Bonnae. Tentabat quidem Marloborugius, qua ratione perruptis Gallorum munimentis, quae in Belgio exstruxerant, Antwerpiam Gallis eriperet. Sed, vel ipsa munimenta, vel proelium ad Eckeram, consilia mutabat. Hoc igitur cum irritum esset, ad Mosam revertebatur Marloborugius, Huium occupabat et Limburgum. Insequenti anno nihil fere agebatur memoratu dignum, eo quod potiores Belgarum copiae apud Germanos agerent. Anno M DCC V. primum belli theatrum ad Mosellam aperiebatur. Sed cum ad Mosam fortiores Galli una cum Bavaro Huium occuparent, idemque cum Leodio tentarent, consilium mutabatur, ita, ut Galli intra munimenta sua, quae in Brabandorum terra erant ducta, se tenere necessum haberent. His equidem superatis, adoriri Gallos conabatur Marloborugius. Verum, dubius quia videbatur eventus, consilium mutabat. Exercitu in hiberna ducto, Marloborugius Viennae, Berolini et Hanoverae nova de expeditione futuri anni capiebat consilia. Hanc insignis victoria ad Ramilliacum aperiebat, qua in tantum adfligebantur Galli cum Boiis, ut relictis impedimentis, unicum in fuga haberent remedium. Et cum copias etiam suas ex plerisque fortalitiis eduxissent, omnis Brabantia una cum Flandria et marchionatu Antwerpiensi Regi suo legitimo Carolo se subiciebat. Sequebatur Ostenda, quae paucorum modo dierum obsidionem tulit, Teneramunda, Aethum, Menena. Insequenti anno nimium exercitum ducebant et Galli et foederati. Sed, cum apud Germanos res essent deteriores, nihil agebatur, quod dignum memoratu. Anno M DCC VIII. collecto primum ad Mosellam exercitu, Eugenius demum cum Marloborugio se coniungebat, dum interim Galli Gandavum Brugasque non sine conspiratione una die caperent. Foederati igitur Gallos ad Aldenardam adorti, devicerunt. Et licet Anglicana classis Augusto mense, Picardiae oras infestaret, sine successu tamen in Angliam reverti fuit coacta. Feliciores erant terrestres copiae, quibus Flandriae Insulae Augusto mense obsidione cingebantur, quas licet Galli omni modo liberare conarentur et omni virtute defenderent, in hoc potissimum laborantes, ut commeatum foederatis redderent difficilem, inde quoque XXVIII. Septembris ad Dixmudam fuerunt victi, Bruxellarum etiam, quam Bavariae Elector Novembri mense tentabat, obsidionem relinquere fuit coactus.

---

Christoph Cellarius, Historia Universalis. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/cellariushistoria_1.xml.
