# Historia Universalis 3.15.4-6

Christoph Cellarius, Historia Universalis, 3.15.4 to 3.15.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/3.15.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/3.15.4

Marloborugio cum exercitu Scaldim transeunte, Gallosque fugante. Deditio tamen urbis primum, deinde castelli post aliquot hebdomadas facta, atque exeunte anno, Gandavum, demum sub initium anni M DCC IX. Brugae fuerunt secutae. Ob pacis, quam Galli petebant, exspectationem expeditio huius anni in Iunium mensem differebatur, foederis tandem Tornacum obsidentibus, quam etiam post duorum mensium obsidionem una cum arce ceperunt. Hinc dum Montes Hannoniae adgredi vellent foederati, idque Galli impedire conarentur, prope Blaugium die XI. Septembris proelium durum factum fuit et sanguinolentum, victoria tamen non sine suorum clade foederatos manente. Primus victoriae fructus ex Montium obsidione paucos post dies, harumque deditione XXIII. Oct. facta. Insequenti anno M DCC X. postquam foederati Gallorum munimenta limitanea transiissent, Duacum obsident, idemque XXVI. Iunii capiunt. Inde XXIX. Augusti Bethuanam occupant, et post haec Ariam fortiter licet resistentem, atque S. Venantii castrum. Mortuo Iosepho Imp. dum maior exercitus pars ad superiorem Rhenum haereret, pro defendenda contra Gallorum insultus Germaniae libertate, parum in Belgio proficiebatur, nec Arletum, quod foederati ceperant, retinere potuerunt, Gallis hoc recuperantibus. Tandem vero Buchanium post trium hebdomadum obsidionem ad deditionem fuit compulsum. Ante veris adhuc initium anni M DCC XII. Albemarlius comes Gallis foeni horreum, quod Atrebati comparaverant, incendio absumpsit. Postquam autem eodem anno Marloborugio suffectus esset Ormondius dux, atque Angli ad pacem magis magisque inclinarent; Quercetum Iunio mense obsidebat Eugenius princeps, idemque post quindecim dierum obsidionem capiebat. Grovensteinius etiam Iunio mense cum tribus milibus per Galliae tractum Rhemensem mittebatur, qui post villarum direptiones variasque exactiones cum multis obsidibus Trarbacum rediit. Hoc compensaturi Galli, Pastorio duce, in Seelandiae insulam irrumpunt. Sed, postquam Angli a foederatis plane discessissent, armorumque suspensionem in castris suis publicari iussissent, Germanorum copiae, quae Anglis hucusque militaverant, Eugenio accedebant. Landrecium proximum erat, quod Eugenius obsidione cingebat, ut hoc capto, aditum sibi ad antiquos Gallorum fines pararet, dum interea Galli Dunkerckam tamquam fidei pignus, Anglis praesidio firmandam relinquerent. Hi etiam Gandavum et Brugas tamquam medii inter partes litigantes praesidio tenebant. Dum autem Eugenius princeps in Landrecii obsidione haereret, XXIV. Iulii fatalem cladem ad Denaniam accipiebant foederati. Albemarlius enim comes ob commeatus securitatem ibidem collocatus, dum auxilia ipsi submissa tardius adventarent, ferali clade adfectus, et cum multis milibus suorum captus fuit. Hinc S. Amandi castrum, Marchiennes, aliaque loca foederatorum praesidiis firmata, Galli occupant, et multa milia in captivitatem abducunt.

---

Christoph Cellarius, Historia Universalis. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/cellariushistoria_1.xml.
