Latin
HISTORIA SAECULI XVIII. CHRISTIANORUM., §. 17. Omnis Bavaria a Caesare occupata. Bellum ad Rhenum et Mosellam
Christoph Cellarius, Historia Universalis 3.17
Unproofread scanNot analysed yet
Nec effectu caruit haec victoria, cum relicta Augusta, Memminga, Biberaco et omni fere Danubio, Galli cum Boiis timentes et pene extorres Rhenum transirent, Ulma se dederet, immo electoris coniux omnem Bavariam una cum Kufsteinio Imperatoris subiceret potestati. In alteram Rheni ripam transiens cum exercitu Marloborugius, Landavium obsidebat, quam etiam urbem deditione cepit. Ulterius ad Mosellam progrediens, Trevirorum Augustam cum Saarburgo arce atque aliis urbibus occupat. Hassiae etiam princeps Trarbacum capiebat. Vix autem per insequentem annum aperuerat, cum prima foederatorum expeditio ad Mosellam omnium animos occuparet, quae tamen, cum ad Mosam feliciores facerent progressus Galli, mutato belli theatro, fuit frustranea. Ad superiorem Rheni ripam occupata per ducem Badensem Hagenoa, foederatorum arma ad Argentoratum usque extendebantur, fortalitium etiam Ludovici arctius includebatur. Praecipuus insequenti anno bello impetus in Brabantia, nisi quod Galli superatis foederatorum ad Rhenum munimentis, Ludovici fortalitium liberarent, atque Hagenoam captis Germanis praesidiariis, reciperent. Eodem anno M DCC VI. Bavariae Elector imperiali banno fuit notatus, Coloniensis vero electorali dignitate et terris suis privatus. Insequens annus M DCC VII. infelix erat Germanis, cum Maio mense Rhenum transibant Galli, et Germanos e munimentis suis, quae ad Stolhofiam in Badensi tractu firmaverant, eiciebant. Graves inde Suevis fuerunt, a quibus ingentes argenti summas hauserunt, ulteriores in ipsam etiam Bavariam progressus fecissent, nisi virtus Hannoverani Electoris iisdem restitisset, qui etiam per Mercium comitem ad Offenburgum clade illos adfecit. Nec fructuosum quid anno insequenti peragi potuit, dum adparatu necessario destitueretur Elector potentissimus, quibus Galli Bavariae Electorem opponebant. Anno M DCC IX. per superiorem Alsatiam in Burgundiae comitatum Mercio duci irrumpere conabantur Germani, sed XXI. Augusti per comitem de Bourg ad Rumersheimium victi fuerunt, ut irrito conatu recedere cogerentur. Anno M DCC XI. fatalis Iosephi mors Gallos in Germaniam invitabat, ad turbandum electionis negotium, quam tamen probe defendit Sabaudiae princeps Eugenius. Anno MDCC XII. maxima exercitus Germanici pars, dum Angli secederent, apud Belgas agebat, Wurtenbergius tamen dux Weissenburgum adoriebatur, ut Gallorum perrumperet munimenta, verum sine successu. Continuabatur bellum, pace licet cum foederatis reliquis Traiecti conclusa, apud Germanos adhuc insequenti anno, noviter indictum VIII. Iulii ita tamen, ut Galli copiis longe superiores Landavium occuparent, quod kal. Novembris Friburga fuit insecuta. Hoc ipsum etiam pacem cum Germanis promovit.