# Historia Universalis 3.2

Christoph Cellarius, Historia Universalis, HISTORIA SAECULI XVIII. CHRISTIANORUM., §. 2. Carolo II. rege Hispaniae mortuo, Philippus Andegavensis regno inhiat, nec. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/3.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/3.2

Hispaniae Rex, Carolus II. cum saeculo vitam amittebat, Galli regno inhiabant et provinciis, testamentum ultimi Regis obtentui habentes. PHILIPPUS Andegavensis magno cum comitatu ad Hispanos profectus, ab iisdem XVII. Februarii die M DCCI. splendide fuit exceptus, cum paullo ante Hispanicae provinciae a Gallico milite nutu Bavariae Electoris et reliquorum proregum fuissent occupatae. Neque tamen iure suo cedebat domus Austriaca. Hoc enim foederibus firmato, CAROLUS III. MDCC III. Vicnnae Rex Hispaniae enuntiatur, transferente in illum iura sua Leopoldo atque Iosepho. Hic etiam per Belgium Angliamque Martio mense, in portum Ulyssiponensem felix adventans, fundamenta iecit vindicandi regnum avitum.

---

Christoph Cellarius, Historia Universalis. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/cellariushistoria_1.xml.
