# Historia Universalis 3.20.1-2

Christoph Cellarius, Historia Universalis, 3.20.1 to 3.20.2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/3.20.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/3.20.1

Hoc ipsum autem, quod apud Italos gerebatur bellum, novas turbas cum papa concitabat, quarum origo altius repetenda. Multae iamdum inter Leopoldum Imperat. atque Innocentium XII. fuerunt contentiones, de feudis quibusdam Italiae, quorum dominium directum papa exercebat, Leopoldo hoc imperio vindicante, atque possessores tamquam vasallos ad imperialem curiam evocante, papa tamen contradicente. Augebantur turbae, postquam exeunte anno M DCC. Innocentius esset defunctus, Clemens XI. ipsi sufficeretur, quem orta de successione Hispanica controversia, et Galli et Austriaci in suas partes trahere conabantur. Verum, licet medius inter partes litigantes haberi vellet papa, magis tamen Gallis erat addictus, quorum copiis transitum atque commeatum in terris suis haut denegabat, Philippum pro Hispaniarum rege agnoscebat. Accedebat mortis sententia adversus marchionem del Vasto publicata, qui a partibus Caesareis relicta Neapoli Romam se contulerat, Caesare ipsum protegente, et frustra protestante, papa tamen quasi contra ecclesiae immunitates egerit, contendente, nec sententiam istam, rogatus licet a Lambergio, Caesaris legato, revocante, quare etiam Lambergius Romam relinquere iussus fuit. Mortuo interim anno M DCC V. Leopoldo, nuntio papali imperiali aula interdicebatur, rationibus per Caunitium comitem, auditorem Rotae Romanae a Caesaris parte constitutum coram Cardinalium collegio adlegatis, qui etiam Caesaris nomine satisfactionem postulabat, quae in eo potissimum consistebat, ut revocata sententia in marchionem lata, Pauluccius Ferraricosis legatus, et quod Gallis nimium favisset, poena adficeretur, atque abdicatis Gallis. Carolum III. papa agnosceret regem Hispaniarum, papa tamen haec recusante. Post fatalem autem Augustae Taurinorum liberationem Caesareus miles in terris papalibus, et quae papam dominum directum venerantur, Parmensibus atque Placentinis hiberna quaerebant. Hoc aegre ferens papa, singulari bulla duces militares excommunicat. Hac tamen parum proficiente, II. Iunii MDCCVIII. litteras ad ipsum Imperatorem directas mittit, ipsum admonentes, ut desistat a proposito terras papales invadendi.

---

Christoph Cellarius, Historia Universalis. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/cellariushistoria_1.xml.
