Latin
3.20.3 to 3.20.5
Christoph Cellarius, Historia Universalis 3.20.3-5
Unproofread scanNot analysed yet
Verum, nec dum desistente milite Caesareo, graviorem contra ipsum Caesarem bullam publicabat ipsum dignum iudicans excommunicatione. Contra priorem tamen Bullam Imper. XXVI. Ianuarii M DCCC VIII. mandatum Caesar publicabat, eodem indicans, papae minime convenire, ut in rebus saecularibus, spiritualibus armis contendat, neque se a iure suo in Parmenses terras atque Placentinas posse desistere. Tandem Maio mense M DCC VIII. Caesareus miles una cum Mutinensi in Ferrariensem ducatum irrumpebat, Comacium occupantes, utrumque tamquam antiquum Atestinorum ducum patrimonium praetendente Mutinensi duce, Comacium vero una cum terra circumiacente sibi vindicante Imperatore, quod munitum atque suo praesidio firmatum adhuc tenet. Papa vero non solum Ferrariam urbem praesidio satis amplo firmabat, sed etiam constituto Ferdinando Marsilio comite, Bononiensi, duce militari, novas copias conducebat, reliquos etiam Italiae principes ad foedus contra Gallos concludendum concitabat et Rivarolium abbatem, conspirationis cum Caesareis reum ad mortem fecit condemnari, dum interim Cardinales Imp. a proposito avertere conarentur. Deficiente vero rerum gerendarum nervo, papa ex sanctiori Sixti V. aerario, non nisi in extremam necessitatem reservato, Cardinalium plerorumque consensu, quingenta aureorum milia deprompsit, pro belli adparatu. Mittebatur equidema Gallis Tessius mareschallus de firmando cum Italiae principibus foedere contra Imperatorem; ast, foederatorum classe in Italiae oris haerente, sine fructu. Instante demum Imperatoris legato, marchione de Prie, exercituque ab utraque parte Romam versus tendente, terrasque papales hostiliter invadente, tandem ipso praefixo termino XV. Ianuarii MDCCX. cum Papa convenit, ita, ut Carolum Hispaniae regem agnosceret, ipsum de regno Neapolitano investiret, copias ad quinque milia usque dimitteret, Gallos relinqueret, militi Caesareo transitum non denegaret, nova munimenta destrueret, controversia vero cum Mutinensi, de civitate Comacio et praetensionibus imperii in dominium directum ducatus Parmensis et Placentini amice per commissarios componeretur. Quo facto, Caesarei Ferrara atque Urbani munimento, quae arctius incluserant, reliquisque terris papalibus relictis, Comacium modo sibi servabant. Unicum hoc sollicitum reddebat papam, qua ratione Carolum regem Hispaniarum agnosceret, cum eosdem honores titulosque iamdudum Andegavensi tribuerat. Diversimode causa agebatur in Cardinalium consessu, et dum papa tergiversatur, instabat tandem Caesareus legatus, papamque eo adigebat, Hispanis Gallisque protestantibus.