# Historia Universalis 3.23

Christoph Cellarius, Historia Universalis, HISTORIA SAECULI XVIII. CHRISTIANORUM., §. 23. Mortuo Iosepho imperatore, Carolus VI. electus et coronatus. Eius cura de. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/3.23
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/3.23

Praeter bella, diversae adhuc in statu civili mutationes. Lugebat Germania mortem Iosephi Imp. XVII. Aprilis M DCC XI. exstincti. Et, dum sine mascula prole decederet, Leopoldi vidua, Eleonora Magdalena, terrarum administrationem suscipiebat, Carolo, Hispaniarum rege, successore delato, qui ideo ad suscipiendum provinciarum regimen Barcellona in Italiam transfretabat. Indictis interim a Moguntino ad diem XX. Augusti M DCC XI. electionis comitiis, et finitis de capitulatione deliberationibus, excluso Coloniensi atque Bavaro, qui quidem protestabantur, XI. Octobris Carolus VI. rex Romanorum futurus imperator fuit electus, idemque sollenni more proclamatus, misso etiam Carolo principe Palatino Mediolanum cum litteris ab Electoribus, quibus factam electionem significarent, ad noviter electum, qui accepta electione, Francofurtum properabat, ubi XXII. Decembris sollenni pompa fuit coronatus. Curam inde Imperii suscepit, de bello paceque sollicitus, quem Deus diu servavit. Cum interim sine prole esset, ad evitandas de successione controversias XVII. Aprilis M DCC XII. Mariam Iosepham, Iosephi primogenitam omnium regnorum et provinciarum Austriacarum declaravit heredem, si absque liberis fuerit defunctus. Anno M DCC XIV. praeterlapso illa Augusta sollenni pompa Ungariae regina fuit coronata.

---

Christoph Cellarius, Historia Universalis. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/cellariushistoria_1.xml.
