# Historia Universalis 3.26.3-4

Christoph Cellarius, Historia Universalis, 3.26.3 to 3.26.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/3.26.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/3.26.3

Tandem vero kal. Aprilis MDCC X. sententia fuit pronuntiata, ut combustis per lictorem ipsius contionibus, ipsi per triennium omnes pro suggestu contiones prohiberentur. Populus igitur gravius quid metuens, de hac Sacheverelli liberatione multa edidit signa laetitiae. Diversi inde apud Anglos mutus, binis subortis factionibus, rigidorum sive episcopalium, qui strictam regi oboedientiam fieri debere profitebatur, qui vulgo Torys dicuntur, et mitiorum, sive presbyterianorum, qui vulgo Wighs vocantur. Hi potiorem partem regiminis adhuc tenebant, Marloborugio cum generis et reliqua familia, atque amicis has partes fovente. Hi dum bellum paci, quam Galli anxie quaerebant, praeferendum esse arbitrarentur, usque dum Galli ad incitas essent redacti, contrariae factionis duces, inter quas praecipui erant Harlaeus, Oxonii comes factus, et Bullingbrockius, qui Gallis magis favebant, artibus suis tantum proficiebant, ut reginae per Mashamiam, primae apud eandem dignitatis feminam, persuaderent, mitiores bellum prorogando non nisi sua quaerere, dum rigidorum factio reginae plurimum esset devota. His persuasionibus mota regina, Marloborugium cum omni familia, et presbyterianorum factione ab aula movet, rigidorum factione omnia aulae et militiae officia occupante, Ormontio etiam duce Marloborugio in ducendo militari exercitu suffecto. Hi igitur omnia negotia disponentes, animos pro Gallorum arbitrio ad pacem inclinabant, quae horum consilio conclusa, Europae exstitit fatalis. Licet postea singulorum acta scriptaque plenius indagarentur, Oxfordio captivo facto, Bullingbrockio et Ormontio ad causam dicendam vocatis, eventus tamen docuit, tandem bonam causam triumphare. Inter haec Guiscardius marchio ob commercium cum Gallis captivus factus atque iudicum examini relictus, inter quos Harlaeus erat, hunc arrepto cultro vulnerat, sed ipse a reliquis, qui aderant, diversis vulneribus adflictus, XXVIII. Martii fuit exstinctus. Augebantur interim Gallorum partes apud Anglos per novos constitutos ministros, dum nec deessent, qui de restituendo in regnum Iacobi II.

---

Christoph Cellarius, Historia Universalis. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/cellariushistoria_1.xml.
