# Historia Universalis 3.26.5-6

Christoph Cellarius, Historia Universalis, 3.26.5 to 3.26.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/3.26.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/3.26.5

filio putativo consilia agerent. Hinc apud Scotos Gordonia princeps advocatorum collegio numisma offerebat cum ipsius imagine atque insulis Britannicis, adiecta inscriptione REDDITE, quod variis motibus ansam dedit. Hoc rerum statu pacis negotium apud Anglos magis promovebatur, maxime, dum in parlamento inferiori XVI. Februarii MDCCXII. proponeretur, foederatos Belgas potissimum, nec foederi nec officio suo satisfecisse, Anglosque plurimas fecisse impensas. Hoc ipsum Anglos a foederatis reddidit alienos, pacisque cogitationes iisdem sensim inspiravit. Hanc autem Galli, Tallardi primum artibus, qui, licet apud Anglos captivus, multa tamen fruebatur libertate, post per Menagerium MDCC XI. in Angliam missum propius urgebant, qui etiam eo rem perducebant, ut ipsi Angli per Priorium in Gallia de pace agerent. Eugenius equidem princeps ad Anglos mittebatur, ut eosdem a pace nondum matura averteret, eandem Electoris Hannoverani nomine publice exhibito scripto impedire conabatur marchio de Bedmar, exiguo tamen cum fructu, plerorumque animis Gallorum artibus iam dum occupatis, quam etiam regina, aucto prius Parium numero, XVII. Iunii MDCC XII. parlamento suo commendat. Induciae igitur Gallos inter atque Anglos XXII. Augusti MDCC XII. ad quatuor menses fuerunt publicatae, quo ipso etiam foederatorum exercitum reliquerunt. His vero XII. Decembris elapsis, denuo per Bullingbrockium non solum fuerunt prolongatae, sed ipsa etiam pax conclusa, non nisi Traiecti publicanda. Primus huius pacis fructus erat, ut Praetendens, qui dicitur, cui Galli renuntiaverant, Gallia derelicta, in Lotharingiam abiret, qui tamen contra pacem fuit protestatus. Nec finis motuum pace conclusa, dum partim Scoti de unione cum Anglis dissolvenda agerent, partim binae istae factiones sibi invicem essent contrariae, ut post varios hinc inde habitos conventus, turbae fere intestinae exspectarentur. Inopina tamen mors Annae reginae, quae XII. Augusti MDCC XIV. accidit, rerum statum plane mutavit, proclamato statim Georgio Electore Hannoverano, eodemque in regnum evocato, multisque suorum adplausibus excepto, atque XXXI.

---

Christoph Cellarius, Historia Universalis. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/cellariushistoria_1.xml.
