# Historia Universalis 3.27

Christoph Cellarius, Historia Universalis, HISTORIA SAECULI XVIII. CHRISTIANORUM., §. 27. Gallia multis malis vexata. Regiae domus funera. Rex Ludovicus XIV. facto. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/3.27
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/3.27

Gallia per haec tempora plurimum fuit perpessa. Diversis enim proeliis inferiores Galli, iam in eo erant, ut ablatis, quas occupaverant, terris alienis, intra proprios regni sui fines redigerentur. Accedebant publicae calamitates, egestas scilicet et penuria frumenti, pestis, funera. Instituebantur preces publicae, cista cum St. Genovesae reliquiis XVI. Maii MDCC IX. sollenni more ad avertenda haec mala circumferebatur, quae tamen non nisi advecto ex Barbaria non solum, sed etiam ipsa Germania atque Belgio frumento finiebantur. Sic etiam Galliae oras varie tentabant foederati, in Picardia etiam prope Bononiam, atque ad Seltam et Agdam Languedoci cum classe adpellentes, eo potissimum fine, ut, qui adhuc in Gallis reliqui protestantes ipsis accederent, nihil tamen cum fructu peragentes. Id quod Gallos adfligebat maximum erat, quod regiae domus funera videret. Galliae enim Delphinus XIV. Aprilis MDCC XI. variolis fuit defunctus. Suffectus equidem ipsi fuit Ludovicus Burgundiae dux, cuius uxor tamen XII. Februarii MDCC XII. fuit exstincta, quam ipse maritus XVII. Februarii per mortem fuit secutus. Delphini igitur nomen adeptus huius filius, minoris Britanniae princeps, qui VIII. Martii MDCC XII. fuit defunctus, huius fratre principe, sexenni in Delphini, et postea etiam in regis locum succedente. Hcc etiam regem eo permovit, ut II. Augusti MDCC XIV. exhibita in parlamento declaratione, filios suos naturales, Cenomanensem ducem et Tolosae comitem, tamquam legitimos, exstincta omni regia familia, successionis faceret capaces, atque facto testamento, tutelam Delphini iunioris et regiminis administrationem post mortem suam definiret. Hic igitur Magnus Ludovicus, postquam Persarum regis legatum regio adparatu audivisset, et IX. Maii MDCC XV. Soldurii antiquum foedus cum Helvetiorum pagis catholicis renovasset, per aliquot hebdomadas aegrotus, demum Kal. Septembris MDCC XV, non sine cruciatu fuit exstinctus, constituto prius Aurelianensi duce, qui nomine Ludovici XV, antea Delphini, regno praeesset.

---

Christoph Cellarius, Historia Universalis. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/cellariushistoria_1.xml.
