Latin
HISTORIA SAECULI XVIII. CHRISTIANORUM., §. 38. Novum testamentum a Quesnellio editum. Bulla antiquesnelliana.
Christoph Cellarius, Historia Universalis 3.38
Unproofread scanNot analysed yet
In Gallia haud exiguum strepitum lites Quesnellianae excitarunt. Quippe Paschasius Quesnellius oratorii Berulliani Parisinus presbuter, ob dissertationes ecclesiasticas in opera Leonis M. et alia ingenii monumenta satis notus anno 1671. Gallicano idiomate ediderat Novum Testamentum notis moralibus illustratum, quae editio quatuor tantummodo evangelistas continebat, nam reliqui novi foederis libri in altera editione anno 1687. accedebant. Magno inter Romanenses applausu hoc opus est receptum, hinc et saepissime licet non semper sub eodem titulo recusum fuit, episcoporum etiam quorundam, imo ipsius Sorbonnae calculo est comprobatum. Speciatim Parisiensis archiepiscopus Ludovicus de Noailles edito anno 1687. mandato, cum Catalaunensis adhuc episcopus esset, id commendavit, et in dioe cesin suam introduci voluit, etsi eam ob rem deinceps gravissimas subire molestias coactus fuerit. Cum enim archiepiscopus hic Iesuitis parum gratus esset, eosque librorum quorundam ab ipsis compositorum proscriptione irritasset, eodem tempore, quo anno 1703. Quesnellius Bruxellis Galliae regis iussu in carcerem coniceretur, (e quo tamen amicorum ope eodem anno evasit, et se in foederatum Belgium contulit) episcopum Aptensem permoverunt, ut editio anno 1703. mandato Quesnelliani N. T. lectionem in dioecesi fua interdiceret. Quo facto Cardinalem Noallium, qui hocce N. T. approbaverat, in Iansenismi suspicionem adducere studebant. Aptensis episcopi exemplum postea et alii Galliae praesules, Ruppellensis, Luconensis, tandem et Vapincensis sunt secuti, qui contra N. Test. istud mandata publicarunt. Ludovicus Noallius, ne sibi hac in parte deesset, anno 1711. in dioecesi sua mandatum publicavit, quo lectionem mandatorum antea memoratorum interdixit, quod cum applausu singulari exciperetur, Iesuitae a Galliae rege impetrarunt, ut ad pontisicem Romanum res omnis deferretur. Quod cum factum VIII. Septembris MDCCXIII. apostolica constitutio est promulgata, in qua centum et una propositiones ex annotationibus Quesnellii moralibus tamquam captiosae et proximae haeresi condemnabantur. Haec bulla magnas in Gallia turbas excitavit, Noallio et aliis eidem acriter se opponentibus, aliis e contrario hanc constitutionem sine limitatione recipiendam esse contendentibus.