# Historia Universalis 3.4

Christoph Cellarius, Historia Universalis, HISTORIA SAECULI XVIII. CHRISTIANORUM., §. 4. Leopoldi imperatoris 1705. mortui successor filius Iosephus: Portugalliae. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/3.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/3.4

Fatalis annus M DCCV. et Austriacae domui et Imperio universo, immo toti orbi Christiano, dum potentissimus princeps, Imperator LEOPOLDUS, postquam e Germania eiectos vidisset Gallos, hostes atrocissimos, vita excessisset. Dignus' tanto parente filius, IOSEPHUS, ante iam Romanorum rex, statim imperii habenas suscepit, qui sub initium Donawertham atque Landavium pristino statui Imperii restituit. In Portugallia PETRO Regi M DCC VI. succedebat filius natu maior, IOANNES V. Imperatoris partes, prout pater, in bello Hispanico secutus, Suecia novum Regem habet CAROLUM XII. Dania FRIDERICUM IV. Novum igitur saeculum novam rerum faciem induxit. Sola Gallia videbatur excepta, quae rege suo LUDOVICO XIV. adhuc gaudebat, neque tamen ob insignes, quas accepit, clades, omnis mutationis expers fuit.

---

Christoph Cellarius, Historia Universalis. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/cellariushistoria_1.xml.
