# Historia Universalis 3.5.4-6

Christoph Cellarius, Historia Universalis, 3.5.4 to 3.5.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/3.5.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/3.5.4

Feliciter hoc ipsi evenit in praelio ad Fravenstadium, quo multa Saxonum milia vel capta, vel occifa. Post haec ipse Suecorum rex circa Silesiorum confinia aliquamdiu cum milite commorabatur, usque dum ultra Viadrum in Saxonicas pergeret provincias, sedem in iisdem figens. Transitus hic pacem promovebat paullo post conclusam. Pace vix conclusa, proelium tamen ad urbem Kalisch Augusto regi feliciter cessit. Firmata nihilominus pace, Sueci, cum per annum fere Saxoniae graves fuissent, relicta Septembri mense 1707. Saxonia, in Poloniam fuerunt regressi, quae interim bello, fameque nimium consumebatur. Agebant quidem Russi, ut, postquam Augustus rex coronae renuntiasset, reiecto Stanislao, interregnum publicaretur, novoque regi eligendo comitia haberentur, quod tamen Poloni ob Suecorum adventum vix audebant: Russi vero, his pares se haut putantes, pedem retro figebant. Ast Sueci Poloniam Lithuaniamque transeuntes, versus Russos, insequenti anno 1708. tendebant. Variis conflictibus diverso Marte pugnabatur, ad Mohiloviam tamen Sueci erant victores. Ast constans in proposito Suecorum rex, postquam Borysthenem transivisset, ulterius in Moscoviam pergere constituerat. Et licet fatalis clades, quam Sueci, Loewenhauptio duce, ad Lezno fuerant perpessi, ipsum a proposito avertere potuisset, Cosakorum tamen auxiliis firmatus, quorum dux Io. Mazeppa ipsi accedebat, non solum, quae victui erant necessaria, in horum terris sufficienter invenit, sed etiam multo milite stipatus ulterius perrexit. Verum, fatales ipsi erant Russorum, quos ingressus fuerat, termini. Captis enim aliquot illorum castellis, Pultowa Kioviae ad Worsklam sitam, obsidione cingebat, quod, dum Russorum imperator liberare vellet, die XVII. Iunii M DCCC XI. Sueci Russos adgressi, magna clade fuerunt adfecti, ita, ut dissipato illorum exercitu, ipse rex traiecto Borysthene, in fuga salutem quaerere coactus, in Turcarum terras abiret. Russi vero post hanc victoriam, liberata urbe, non castris solum Suecorum et insigni praeda potiti, sed etiam octo milibus et ultra caesis, pluribus captis, inter quos praeter Rheinschildium, aliosque duces militares, plerique, qui a latere regis fuerunt ministri, una cum Comite de Piper capti fuerant. Reliquias exercitus ad Borysthenem usque persecutus Mentzikovius dux eo adegit, ut positis armis, se Suecorum sedecim milia captivos traderent. Suecorum rex in Tartarorum castro Oczakow refugium quaerebat, sed nec ibi satis se reputans securum, Benderiam ad Dniesteram in Moldoviae finitimis sitam se contulit, a Turcis benigne exceptus et liberaliter habitus, frustra, ut ipsi tradatur, a Turcis petente Russorum monarcha, Alcorani lege se impediri aestimantibus.

---

Christoph Cellarius, Historia Universalis. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/cellariushistoria_1.xml.
