# Historia Universalis 3.50.1-3

Christoph Cellarius, Historia Universalis, 3.50.1 to 3.50.3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/3.50.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/3.50.1

Pace Viennensi an. MDCCXXV. cum Philippo Hispano constituta, Rex M. Britanniae Georgius I. cum regibus Galliae ac Prussiae peculiare foedus Hanoverae percussit: ad quod sese adplicarunt cum ordines confoederati Belgii, tum Landgravius Hasso-Cassellanus Carolus. Anno MDCCXXIV. feriae Paschales in ecclesiis Protestantium nono Aprilis die, in terris autem Pontificiorum decimo sexto demum commemorati mensis die celebratae erant. Gravamina religionis causa exhibita in comitiis Ratisbonensibus multum negotii facessere potuerunt; at provida semper cura tranquillitati publicae consuluit Imperator: sicut etiam motus Embdanos in Frisia orientali tranquilla ratione sedare laboravit. In Ducatu Mecklenburgico copiae Hannoveranae ac Guelpherbytanae motus publicos, quos anno M DCC XIX. sedare coeperunt, feliciter represserunt: quibus, anno M DCC XXXIII. novo exorto motu, accesserunt copiae Magdeburgicae. Postea Ducis Caroli Leopoldi frater, Christianus Ludovicus, ex decreto ac voluntate Imperatoris, pro Principe rector fuit patriae; cuius securitati prospiciebant copiae cum Holsaticae, tum Schwartzburgicae. An. M DCC XXX. protestantes Iubilaeum Augustanae Confessionis sollemni ritu ac piis publicae laetitiae significationibus celebrarunt: quod variis scriptis, Augustanae Confessionis historiam illustrantibus, condecoratum est. Anno M DCC XXXI. die XVI. Martii Caesar Carolus VI. cum Augustissimo M. Britanniae rege Georgio II. Viennae novum foedus percussit, in quo Sanctio pragmatica de successione feminea in terris Austriacis confirmata est: quam etiam tuendam susceperunt Electores, Principes et Ordines Imperii in comitiis Ratisbonensibus. Eodem anno durissimis adflictionibus cives suos Euangelicae religionis cupidos vexare perseueravit Archi-Episcopus Salisburgensis; quos vero anno M DCC XXXII. hac miseria liberatos, et ubique liberalissime a Lutheranis exceptos, in provincias suas receperunt reges M. Britanniae, Sueciae ac Borussiae, nec non Principes alii: quid? quod ipse Imperator nonnullis Salisburgensibus sedes adsignavit in Servia. Anno M DCC XXXIII. rex Galliae, a nemine laesus, nec lacessitus, Germaniae bellum inferre ausus est, Kehlerano S. R. I. munimento praeter opinionem oppugnato. Postea et in Hibernia et in Polonia et in Italia horribiles excitare motus studuit: quid? quod ipsos Turcos sollicitare laboravit. Germaniae vero Proceres hostilibus eius irruptionibus statim obviam ire decreverunt, et bello ei publice indicto, illud belli Fulmen, Princeps Sabaudiae, Eugenius Franciscus, copiis Imperatoris et Imperii cum summo imperio prope Rhenum praefuit: proximum ab hoc locum tenuerunt Carolus Alexander, Dux Wurtembergicus, et Ferdinandus Albertus, Dux Brunsuico Beveranus, fortissimi heroes. Brevi autem tempore post pacis restituendae causa induciis factis, et mox Eugenius et a. 1740. Carolus ipse rebus humanis erepti sunt.

---

Christoph Cellarius, Historia Universalis. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/cellariushistoria_1.xml.
