Latin
HISTORIA SAECULI XVIII. CHRISTIANORUM., §. 50. Res Germaniae.
Christoph Cellarius, Historia Universalis 3.50.4
Unproofread scanNot analysed yet
Cum Maria Theresia, Archidux Austriae natu maior, vi legis ante probatae hereditatem patris amplissimam addisset, ius quidem suffragii Bohemici coniugi suo, magno duci Florentiae, Francisco Stephano, in imperii societatem assumpto, demandare, sed vetando prohibere non potuit, quin Carolus Albertus, Elector Bavariae, Germaniae regundae praeficeretur. Breve autem et infelix fuit eius imperium. Duos enim annos cum vix imperasset, nihil omnium regnorum, quae iure cognationis petebat, armisque occupabat, ipsi permansit, atque adeo, bello sui ipsius terris ab Austriacis illato, bis e Bavaria misere vexata exulare coactus est. Quo opportune a. 1745. demortuo, inter reginam Hungariae et filium Caroli VII. successorem pax conciliata est, et Franciscus Stephanus modo laudatus Imperatoris Romani dignitatem accepit. Proelium denique prope Kesselsdorfium inseliciter commissum hoc divinitus adtulit commodi, ut non modo Saxoniae, quae causam Austriacorum defenderat, sed etiam communi patriae diu exoptata tranquillitas redderetur, qua per dei gratiam adhuc gaudemus, et qua posteri quoque nostri perpetuo gaudeant, vehementer optamus.