Latin
HISTORIA SAECULI XVIII. CHRISTIANORUM., §. 54. Varia litteraria.
Christoph Cellarius, Historia Universalis 3.54
Unproofread scanNot analysed yet
Si denique corollarium addendum est litterarium, praeter alia notatu maxime dignum est Iubilaeum Typographiae inventae causa 1740. Lipsiae habitum. Paulo post Erlangae Fridericiana et Brunsuici Carolinum est constitutum. In omnibus fere regnis Europae Germaniaeque cultioris florent societates, quae literarum, artium linguarumque excolendarum causa publice privatimque habentur. Praeterea Iuris Consulti Codicem Fridericianum, Philosophi philosophiam et latinis et germanicis literis illustratam, Physici electrica experimenta, Critici varios auctores Latinos ac Graecos singulari studio cultuque editos, alii alia ex merito laudant, nec desunt, qui aetati nostrae ducant fortasse laudi, sermonem patrium studiosius, quam ante coli perficique coeptum esse. Hunc igitur temporibus terrisque potissimum nostris gratulamur litterarum florem doctrinaeque solidioris amorem, eundemque ut deus saeculis futuris conseruet et augeat, iure precamur. S. D. G.