# Historia Universalis 3.7

Christoph Cellarius, Historia Universalis, HISTORIA SAECULI XVIII. CHRISTIANORUM., § 7. Bellum inter Turcos et Russos: ac sequitur pax. Russorum in Finniam. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/3.7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/3.7

Medium hunc victoriarum cursum Turci interrumpebant, qui firmatis licet ad triginta annos induciis, tandem XX. Novembris M DCC X. bellum contra Russos atque Polonorum regem Augustum declarabant, et Tartarorum copiis adiuti, Russorum terras invadebant, dum interim Kioviae palatinus in Cosacorum terras irrumperet, ut per istas liberum regi transitum pararet in Poloniam. Dum igitur arma armis opponerentur, atque a Danubii tranfitu Turcas prohibere vellet Russorum monarcha, die XX. Iulii M DCC XI. ad Prutham amnem in Moldavia ventum ad manus, ubi Turci copiis superiores, Russos subitaneis munimentis inclusos, iisque, quae ad victum erant necessaria, destitutos, per unum alterumue diem adgrediebantur, Russorum monarcha vero inducias petente, pax XXIII. Iulii Falezini fuit signata, his conditionibus, ut quod superiori bello Turcico captum fuerat, Asophum cum fortalitiis inde dependentibus restitueretur, castra quaedam ad Pontum Euxinum noviter exstructa destruerentur, Russorum monarcha Polonorum, Tartarorum, Cosacorumque negotiis fese haut immisceat, militem suum e Polonia educat, Suecorum regi liberum transitum concedat. Dum autem Russi tardius exsequerentur, quae promiserant, omnia culpa in Magnum Vezirium redundabat, quod se corrumpi passus fuisset, suffecto ipsi Isouffo Baccha. Hoc ipsum etiam pacis ratihabitionem ad tempus impedivit, quae tamen insequenti anno M DCC XII. articulis quibusdam de non construendis novis munimentis, adiectis, fuit insecuta, licet de rumpenda cum Russis pace Galli Suecique Turcos saepius sollicitarent. Firmata igitur pace, publicato Manifesto, in Finniam irrupit Russorum monarcha, ipsam metropolim Aboam capit. Ulterius progredi cupientes Russos Sueci impedire conabantur, qui tamen d. VII. Octobris ad Tamersfort a Russis victi fuerunt et fugati, castro etiam Tavasthuys relicto. Novam victoriam Russi Gallicino duce, ad Lapolam Finniae XIX. Februarii M DCC XIV. fuerunt adepti, ita, ut pauciores ex Suecis evaderent. Inde Augusto mense Alandiam insulam una cum Savolaxiae castro Nyslot occuparunt, ulterius in Sueciam ut irrumperent, tentantes.

---

Christoph Cellarius, Historia Universalis. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/cellariushistoria_1.xml.
