# Historia Universalis 3.8

Christoph Cellarius, Historia Universalis, HISTORIA SAECULI XVIII. CHRISTIANORUM., §. 8. Augustus rex in regnum suum reversus turbas intestinas sedare studet. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/3.8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/3.8

Inter hos Russorum conflictus, Poloniae rex Augustus una cum Danorum rege bellum restaurabant. Dum enim Russis adhuc graves essent Sueci, de novo foedere ineundo agitatur, ipso Danorum rege, dum ex Italia redux factus, XXVI. Maii M DCC IX. Dresdam adventante, ubi magnificos inter adparatus, ludorumque sollennia, de bello restaurando fuit consultatum, utrisque postmodum cum Borussorum rege Potsdami convenientibus. Augustus igitur rex, invitantibus Poloniae magnatibus, Augusto mense publice proposito libello, quo causas reditus sui exponit, iter Poloniam versus fuit ingressus, ibidemque a plerisque benigne acceptus, palatino Kioviae excepto, qui collecto milite Stanislao adhuc favebat, Saxonibus infestus, fugatus tamen, ad Suecorum se contulit monarcham. Turbato igitur plurimum Poloniae regno, IV. Februarii M DCC X. Varsoviae senatus consilium fuit institutum, de regnisecuritate paceque restituenda. Deputati provinciarum praeter amnestiam, quam postulabant universalem, regnum extero milite liberari, atque ut pacta regis conventa denuo confirmarentur, volebant. Tandem vero finito XVI. Aprilis consilio, concludebatur, ut pacta Grodnoviensia cum Russis confirmarentur, miles regni augeretur, amnestia publicaretur. Dum igitur turbis intestinis componendis sollicitus esset Augustus, Turci de Stanislao restituendo laborabant. Hinc, dum ad iter in Poloniam se praepararet, ipse Suecorum res Turcorum Tartarorumque auxiliis adiutus, publice proposito edicto, ut relicto Augusto, Stanislaum reciperent, Polonos hortabatur, dum interim Smigelskius militem pro Stanislao in Polonia colligeret. Durante cum Turcis Russorum bello, inter spem metumque Polonorum agebatrespublica. Post pacem Falicin ensem vero ineunte anno M DCC XIII. Varsoviae comitia fuerunt instituta de regno in pristinam securitatem restituendo, ob animorum tamen dissidia sine fructu fuit discessum, Polonis, Russicus et Saxonicus miles, ut educeretur, postulantibus. Nec dum igitur dissidiis cessantibus, Polonorum rex Augustus Russiae palatinum Iablonowski cum Stanislao facientem, in Koenigsteinensem arcem, Dresdae vicinam, una cum aliis utriusque sexus Polonis, captivos abduci iussit, his de violata libertate conquerentibus. Pace autem cum Turcis conclusa, eandemque Polonis conservandam, Turcis per legatos declarantibus, universalem amnestiam singulari edicto proposuit Augustus rex, ut pacatum redderet regnum suum et securum. Turci interim Choczimo urbi Caminico vicinae ad fines Imperii sui sitae, maiora adhuc munimenta circumdant, Polonis licet contradicentibus.

---

Christoph Cellarius, Historia Universalis. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/cellariushistoria_1.xml.
