Latin
HISTORIA NOVA IN TABULIS SYNOPTICIS CONTINENS SUCCESSIONEM REGUM ET PRINCIPUM, REGES HISPANIAE.
Christoph Cellarius, Historia Universalis 4.2
Unproofread scanNot analysed yet
FERDINANDUS CATHOLICUS, qui Hispaniam in diversa regna seiunctam iterum coniunxit, ad annum 1516. superstes. CAROLUS I. nepos ex Ioanna filia, post sub quinti nomine Imperator, m. 1557. PHILIPPUS II. Caroli filius, Portugalliam quoque regnis suis adiecit m. 1598. PHILIPPUS III. Philippi II. filius m. 1671. PHILIPPUS IV. amittit Portugalliam, et foederatos Belgas iubet liberos esse m. 1665. CAROLUS II. Philippi filius, rex bellis agitatus, m. 1. Nov. 1700. sine herede. Succedunt CAROLUS III. Leopoldi filius alter summo iure. PHILIPPUS V. Delphini filius natus secundus, ex testamento supposititio et improbo, qui a. 1724. regnum filio Ludovico I. traditum, post eius mortem praematuram, recipere cogitur. Post' varia proelia, ingens lis componitur 1725. in pace Vindebonensi. M. 1746. Philippo successit filius FERDINANDUS VI. n. 23. Sept. 1713. rex vere boni exempli.