Latin
HISTORIA NOVA IN TABULIS SYNOPTICIS CONTINENS SUCCESSIONEM REGUM ET PRINCIPUM, REGES ANGLIAE.
Christoph Cellarius, Historia Universalis 4.4
Unproofread scanNot analysed yet
HENRICUS VII. patri successit 1480. dissidia inter rosae rubrae et albae familias tollit m. 1509. HENRICUS VIII. huius filius, auctor reformationis Anglicanae m. 1547. EDVARDUS VI. Henrici ex Iana Seymuria filius unicus m. 1553. sine heredibus. MARIA soror natu maior ex Catharina Arragonia, pontificiorum sacra reducit, m. 1558. ELISABETHA, Mariae soror ex Anna Bolena, m. 1603. adhuc virgo. IACOBUS I. STVARTUS magnae Britanniae rex, m. 1625. CAROLUSI. Iacobi filius capite plexus 1649. OLIVERIUS CROMWEL, protector. CAROLUS II. huius filius, post Cromwelli mortem in regnum revocatus 1660. m. 1685 IACOBUS II. antea dux Eboracensis, Caroli frater, quod pontificiis addictus leges patrias everteret 1688. deturbatus, exul in Gallia moritur 1701. GVILIELMUS, Arausionensis princeps, cum MARIA uxore simul regnat hac 1694. denata, illo 1701. ANNA regina nata 16. Febr. 1664. victoriis suis atque unione conclusa felicissima; sub finem vitae tamen facta Traiectensi pace Europae exosa, mortua 12. Aug. 1714. GEORGIUS I. Elector Brunsuico-Luneburgens. n. 28. Maii 1609. succedit ex ordinum decreto, et eadem die, quae reginae fatalis fuit, rex proclamatur 1729. GEORGIUS II. n. 30. Oct. 1683. rex felicissimus ac benignissimus.