# Historia Universalis front.1.1-2

Christoph Cellarius, Historia Universalis, front.1.1 to front.1.2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/front.1.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/front.1.1

Historicum tibi, BENIGNE LECTOR, breviarium exhibetur: breviarium, inquam, sed quod nec brevis temporis est, nec intra arctos fines rerum continetur, sed summam historiae universae, et praecipua momenta rerum notabiliorum, inde ab origine regnorum usque ad nostra tempora in orbe terrae gestarum, non tantum enarrat breviter, verum etiam probat et summa fide demonstrat. Prostant innumeri libelli, universalis historiae seriem proferentes, sed excerpti et contracti ex aliorum systematibus, nec iam facile id laboris et molestiae in se quisquam susceperit, ut ex fontibus velit, quae tradenda sunt, haurire: sed in qualicumque enarratione adquiescit, etiam semiplena, praetermissis non parui momenti rebus, quod, unde excerpebatur, etiam sterile solum in certis argumentis erat, vel parce nimis, uberius proponenda proferebat. Si de side quaeras, quam narratis suis faciant, securi de probatione sunt, quasi sat firmiter eorum auctoritate innitantur, quorum libros in brevem summam redegerunt, quo fieri consuevit, ut, ubi illi auctores erraverunt, ipsi a vero simul aberrent: et ubi praetermiserunt nonnulla, nec ipsi, quasi non gesta sint, attingant. In limine fere omnes offendunt, quum Cnidii illius Ctesiae commenta de Assyriorum regno repetunt, quantumvis ea divinae scripturae repugnent, quippe quae humanum genus, exceptis paucissimis, diluvio periisse tradit, quum Ctesiae regum aetas atque numerus ad illud prope tempus, quo orbis terrae desolatus locus fuit, recurrat. Hic vero egregius historicus illo tempore immensam multitudinem ubique terrarum ponit, et exercitus innumerabiles, et vel decies centena milia supergressos, aut maiores etiam, diversis locis et regionibus adfingit. Haec qui crediderit, eum scripturam sanctam negare oportet, aut aliquid concedere, quo fides illius elevari possit ab impiis. Absint fabulae, facessant nugae: praestat in obscura antiquitate pauciora proponere, quae divinis litteris consentiant, quam confrcta et falsa plurima iactare, et quae numquam probari possunt, habere ac commendare pro certissimis.

---

Christoph Cellarius, Historia Universalis. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/cellariushistoria_1.xml.
