# Historia Universalis front.1.3-5

Christoph Cellarius, Historia Universalis, front.1.3 to front.1.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/front.1.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/front.1.3

Annales Persicos dicunt sequutum fuisse Ctesiam: at quales illi? ut Aegyptiaci, ut aliarum gentium divino lumine destitutarum, quibus antiquas origines fingendi numquam lubido defuit. Haec vero, tamquam ex tripode dicta, iuventuti instillantur, ut a provectioribus, et senibus etiam, credantur vera esse: nec facile quisquam est, qui de inveterata fabula dubitare audeat, sed quod tot saeculis fuit pro vero habitum, temere omnes ac sine discussione amplectuntur. Nec tantum initia in vulgatis libellis suspecta sunt, verum ipsa etiam media et propinquiora Ctesiae temporibus. Diximus Antiquae Historiae prooemio, quam ieiuni sint breviariorum auctores, etiam conditores grandiorum universae historiae voluminum, circa regna et principatus in citeriore Asia, post Alexandri Magni tempora. Antigoni mentionem habent et filii Demetrii, qui vero nihil certi possederunt, turbatis omnibus rebus civili bello Macedonum: nec, nisi post illos Alexandri duces mutuo confectos, nova regna coeperunt constitui, quae quod maximopere cum Romana historia coniuncta sunt, non erant ab iis silentio praetereunda, qui seriem rerum instituendae iuventuti tradere, cum animo statutum deliberatumque habuerant. Quotusquisque enim Attalorum regum, et Prusiae ac Nicomedum, aut Pylaemenum, Mithridatum, Ariarathum, Ariobarzanum, Ciliciaeque ac in Tauro regulorum, unde Romanorum in Asia incrementa fuerunt, illustravit? quis Chasmonaeorum in Palaestina, quis Herodum succedentium illis, curam habuit, et gesta illorum ac successiones declaravit, rem omnino sacris nostris intelligendis tam utilem et necessariam? Sic ubique sunt, quae addi, quae emendari possint, si ad id, quod verum est, et ad fructum, quem ferre debent, historias revocemus: recidenda contra, quae ex Annii Viterbiensis fictionibus a nonnullis, quasi verissima sint, adiciuntur. Fides et veritas sunt anima historiarum, sine qua gerrae et nugae sunt, quaecumque, quasi ita gesta sint, ambitiosis verbis proferuntur. Fidem autem testimoniis faciamus, ut veritas stabiliatur: nec quibuslibet testimoniis, sed aptis, dignis, et quae rebus, quae narrantur, quantum fieri potest, sint propinquiora, saltem ut certiora iis non habeamus, quae, si adduntur cuilibet narrationi, non tantum firmant illam et certiorem reddunt; sed interpretamentum iis quoque adiciunt, dum auctores nominatim significant, quorum fide nituntur narrationes, quique monumentis suis res ita descriptas et explicatas habent, ut commentariis aliis, aut grandioribus systematum libris non opus ad interpretandum sit. Ecclesiae quoque res nolimus seiunctas a civilibus esse, quia neutra historia sine altera perfecte cognosci potest, sed sacra civilem, civilis sacram iuvat et explanat: et saepe ita inter se sunt implicatae, ut si dempseris alteram, interrupta, et lacera, quae relicta fuerit, maneat.

---

Christoph Cellarius, Historia Universalis. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/cellariushistoria_1.xml.
