# Historia Universalis front.1.6-8

Christoph Cellarius, Historia Universalis, front.1.6 to front.1.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/front.1.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/front.1.6

Si Christianae res cordi sunt, series imperantium sustentabit illarum ordinem, etiam tempora distinguet, ne confusae et turbatae adripiantur. Sin civilem malumus rem publicam, quot reges, quot principes habemus, quorum merita maiora in ecclesiam sunt, quam in alias partes rei publicae? quos sane laudibus suis privari iniquum est. Deinde quam diuturnae et per saeculum nonnumquam extractae sunt pontificum et imperatorum certationes, quas si separaveris, pauca habebis, quae de principibus illis commemores, quorum omnis vita illis litibus exacta fuit et adflicta? Eum ergo historiarum librum repetitum damus, qui suppleat, quod deesse in aliis videbatur, et quod erratum, emendet atque restituat, ac nihil sine fide auctorum tradat, qui satis rebus adprobandis sint: quorum verba etiam, ubi opus est, materiae suae subscripta sunt, saltem ita signatus locus, unde peti possint, ut quisque sine investigandi molestia possit invenire. Ut vero res omnis ordinatior distinctiorque sit nec multitudine continua lectorem turbet aut impediat; in tres partes universa haec historia est distributa, quarum prima est rerum antiquarum ab initio imperiorum ad Constantini Magni tempora, complectens strictim, quae profani Principes et a caelestibus sacris alieni unquam in orbe terrarum memorabilia gesserunt: altera inde res duodecim saeculorum, quamdiu Constantini urbs in Christianorum ditione fuit, et paulo ultra, comprehendat, Orientis aeque et Occidentis fata varia exponens: tertia parte duo postrema saecula copiosius, quam pro forma instituti, explicantur, quia suprema haec tempora secundiora sunt prioribus, et plures memorabiles res ad conscribendum suppeditant, quarum cognitio ad usum politicae prudentiae, quae nunc obtinet; etiam ecclesiasticae propter sacrorum reformationem, in primis est necessaria. Nec litterarum et studiorum historia in his libris est intacta, praesertim illa, quae deminutionem litterariae rei, oppressionemque satis diuturnam; et tandem laetioris saeculi exortu, restitutionem illius et propagationem exponit, ut cognoscatur, per quos aegre aliquid servatum sit inter barbaros; et qui magni illi heroes fuerint, qui barbariem profligarint, et melioribus litteris nitorem pristinum reddiderint. Haec praemonere et praefari de tribus nostris libellis visum fuit. Tu vero, BENEVOLE LECTOR, feliciter utere, nobisque fave, atque vale.

---

Christoph Cellarius, Historia Universalis. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/cellariushistoria_1.xml.
