# Historia Universalis front.2

Christoph Cellarius, Historia Universalis, CHRISTOPHORI CELLARII HISTORIA NOVA HOC EST XVI. ET XVII. SAECULORUM CUM INITIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/front.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/front.2

En Historiam Novam seu eius, quae MEDII AEVI appellatur, (quam olim post ANTIQUAM publioavi) conti nuationem ad nostra usque tempora et praesentem annum, quo vivimus, productam. Brevitatem postulavit institutum, superioribus Partibus susceptam, quae ne officiat legenti, quidquid difficile videri potest, NOTIS sub singulis fere paginis, explanatum est. Quae etiam fidem narrationi faciunt, sine auctore suspectam facile, et in dubium evocandam. Diutius editio, quam promissa erat, dilata fuit, quod pacificationem exspectabam, quae novissime gestis certam et stabilem formam pacis legibus adferret: quam quod fatalis necessitas in aliud tempus reservavit: utcumque licuit, suprema tempora explicavi. In litterarum historia non per singulas artes ire, quod nimium foret, mihi visum fuit, sed eos tantummodo laudare, qui doctrina sua praesidium omnibus diseiplinis attulcrunt: neque hos omnes recensere brevitatis nostrae fuit, sed qui scribenti in animum atque memoriam subierunt. Qui supersunt et caeli huius spiritu fruuntur, supersedeo nominare, ne gloriosius fecisse aut quidquam gratiae adfectasse videar, quod in iis non desunt, quorum benevolentiam erga me singularem non ignoro. Synopticas Tabulas, ut in Antiqua et Medii aevi historia, nihil opus erat subiungere, quia quaedam iam tum ibi ad haec tempora productae sunt, et ceterarum ordo in ipsa historia ita perspicue est propositus, ut tabularum conspectu, aut alio memoriae adiumento, non indigeat. His utere, benevolelector, et vale. D.in Fridericiana, quae Halae est; calendis Maiis MDCXCVI.

---

Christoph Cellarius, Historia Universalis. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/cellariushistoria_1.xml.
