# Euclidis elementorum libri XV 10

Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV, ROMAE, KALENDIS FEBR. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/10

Breuis eße laboro, obscurus sio: Interdum etiam, cum breuius, atque suc cinctius efferri possint, magna, ob longiorem, quam satis est, sermonem, affertur molestia legenti. Quare utrunque uitantes, eas, uelut παραφραστικῶς, atque ad eum fere modum tradidimus, quem, cum publice Euclidem interpretaremur, obseruauimus; hac etiam re auditorum desiderio, & uoluntati, quantum est in nobis, satisfacere cupientes. Ita enim, nostra senten tia, Euclides facilius a studiosis, ijs praesertim, qui ceu tyrones, haec Mathematica studia nunc primum auspicantur, ac maiore uoluptate, utilitateque cognoscetur. Praeter haec adiunximus multis in locis uaria problemata, ac theoremata, scitu non iniuncunda, neque a scopo Geometriae aliena, quae partim ex Prodo, Campano, alijsque auctoribus decerpsimus, partim proprio (ut aiunt) Marte, assiduisque meditationibus ipsi confecimus. Data insuper in hoc diligens opera, ut definitiones Euclidis, praesertim obscuriores, & quae aliquid uisae sunt habere difficultatis, (in quas plurimi, tanquam in scopulos quosdam, incidentes, à recto cursu deflexerunt, & in errores uarios, atque absurdos, prorsumque ab instituto disciplinae abhorrentes, dilapsi sunt.) dilucide, atque perspicue, quoad eius fieri potuit, explicarentur; id, quod harum artium studiosi facile iudicabunt. Quae res cum in ampliorem magnitudinem excrescerent, quam ut unius libri spatijs, hac praesertim forma, commode includi possent, in duas partes totam tractationem diuisimus. Altera nouem prioribus libris continetur: altera sex reliquos, una cum decimosexto ad comparationes quinque corporum regularium pertinente, quem ex Francisco Flussate Candalla adijcere uoluimus, complectitur.

---

Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
