Latin
VCLIDIS
Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 103
Unproofread scanNot analysed yet
. n. ois continud aut longa solum est, aut longasimul &latà, aut longae, lata, atque profunda. Neque aliam dimensionem haebere potest res vila quanta, vt recte demonstrauit Ptolemaeus in libello de Analemmate, opera Federici Commandini Vrbinatis nuper in pristinam dignitatem restituto, necnon, vt ait Sim plicius, in libello de Dimensione, qui cuidem, quod sciam hactenus nondum est excusus. Itaque quod in quantitate continua, siue magnitudine existit, intelligiturque sine omni parte, ita vt neque longum, neque latum, neque profundum esse cogitetur, id appellatur ab Euclide, &a Geometris pun ctum. Huius exem plum in rebus materialibus punctum reperiri nullum potest, nisi velis, extremitatem alicuius acus acutissimae, similitudinem puncti exprimere; quod qui lem omni ex parte verum non est, quoniam ea extremitas diuidi potest, &secari infinite, punctum vero indiuiduum prorsus debet existimari. Denique in magnitudine id concipi debet esse punctum, quod in numero vnitas, quodque in tempore instans. Sunt enim &haec concipienda indiuiaua. LINEA vero, longitudo latitudinis expers. DEFINIT hic lineam, primam speciem magnitudinis, quam dicit eße quantitatem longam duntaxat, non autem latam, intellige neque profundam. A qua enim quantitate exclu ditur latitude, ab eadem etiam necessario profunditas remouetur, non autem contra. Lineam autem hanc, siue longitudinem absque latitudine, non absurde concipere, intelligereque poterimus ex termino loci alicuius partim illuminati, &partim obumbraeti.