Latin
VCLIDIS
Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 108
Unproofread scanNot analysed yet
Superficies enim, quae ex aequo lineas suas interiacet, ita vt mediae partes ab extremis sursum, deorsumùs subsultando, non recedant, appellabitur plana. qualis est superficies perpoliti alicuius marmoris, in qua partes emnes in rectum sunt collocatae, ita vt nihil habeat incisum angulis, nihil anfractibus. nihil eminens, nihil lacunosum: In hac enim partes intermediae cum extremis aequalem adeptae sunt situm, nec vlla est alia sublimior, humiliorue, sed omnes aequabiliter protenduntur. Alij superficiem planam definiunt dicentes eam esse, cuius partes mediae obumbrant extrema: Vel esse minimam, siue breuissimam omnium, quae eadem habens linea accommodaextrema: Vel cuius omnibus partibus recta Vt superficies ri potest, vt placet Heroni antiquo Geometrae ABCD, tunc demum plana dici debet, quando linea recta AE, circa punctum A, immobile circunducta, ita vt nunc eadem sit, quae AB, nunc eadem, qua AF, nunc eadem, quae A G, &nunc eadem, quae AH, nihil in superficie offendit depressum, aut sublatum, sed omnia &quodam modo puncta superficiei a linea recta tanguntur raduntur. Quod si minima superficiei particula alijs humilior a linea recta non tangeretur, vel ipsa linea recta libere non posset circunduci, propter aliquem tumorem, seu eminentiam in superficie occurrentem, iam non posset nuncupari plana. Itaqevt sis plana, requiritur vt omnibus modis possit recta linea commensurari hoc est, vt ei applicari poßit recta linea secundum AB, &AF, &denique secundum omnes partes Haec Autem superficies solae erit ea, quam imaginari, &intelli gene possumus describi ex motu lineae rectae in transuersum, qui super duas alias lineas rectas conficitur. Vt si linea recta AB, per duas rectas AD, BC, feratur, efficietur superficies. Googl ficies perfecte plana, iuxta omnes definitiones; Non enim difficile erit huic superficiei traditas descriptiones accommodare Solent Mathematici superficiem planam frequenter appellare planum, ita vt quando loquuntur de plano, intelligenda semper sit superficies plana. Caeterae omnes superficies, quit uanom omni ex parte accommodari potest linea recta, qualis est superficies interior alicuius fornicis, vel exterior alicuius globi, columnaeue rotundae, vel etiam coni &c. appellantur curuae, &non AlI planae.