Latin
VCLIDIS
Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 111
Unproofread scanNot analysed yet
ANGVLVS omnis planus conficitur aut ex lineis dua bus rectis, qui quidem rectilineus dicitur, &de quo solum hic agit Euclides; aut ex duabus curuis, quem curuilineum vocare licet; aut ex vna curna, &altera recta qui non inepte mixtus appellaetur. Ex hisce porro lineis possunt curuilinei anguli tribus variari modis, &mixti duobus, pro varia inclinatione, seu habi tudine linearum curuarum, vtpote secundum conuexum, &concauum, ceu in propositis angulis plane, &aperte perspicitur: Rectilineus vero variari non potest ratione inclinationis, habi tudinisue linearum, nisi maiorem, vel minorem inclinationem variam velimus dicere habitudinem, quod est absurdum; cum hoc modo augeatur tantum angulus rectilineus, aut diminuatur, quod &alijs commune est, non autem ita varietur, vt aliud constituat genus. CVM vero recta linea super rectam consistens lineam eos, qui sunt deinceps, angulos aequales inter se fecerit, rectus est vterque aequalium angulorum: Et quae insistit recta linea, perpendicularis vocatur cius, cui insistit. VLVS frequentissimus reperitur in Geometria anguli recti, &lineae perpendicularis, nec non anguli obtusi, &acu ti, pro