# Euclidis elementorum libri XV 112

Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV, ALIBERS. I. SS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/112
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/112

ALIBERS. I. SS ti, propterea docet hoc loco Fuclides, quis naam angulus rectilineus apud Geometras appelletur recius, & quae nam linea perpendicularis: In sequentibus autem duabus definitionibus explicabit angulum obiusum, & acutum. Non enim alius dari potest angulus rectilineus, praeter rectum, obtusum & acutum. Igitur si recta linea AB, rectae CD, insistens efficiat duos angulos prope punctum B, (qui quidem ideo dicuntur a Mathematicis esse deinceps, quod eos eadem line. i CD, protracta, prope idem punctum B, efficiat) inter se aequales, quod tum demum fiet, quando recta AB, non magis in C, quam in D, inclinabit, sed aequabiliter rectae CD, insistet, vocabitur vterque ingulus B, rectus, & recta AB, perpendicu laris rectae CD, cui insistit. Eadem ratione no minabitur recta CB, perpendicularis rectae AB: quamuis enim CB, tantum faciat cum AB vnum angulum, tamen si AB, extenderetur in rectum & continuum versus punctum B, ejficeretur alter angulus aequalis priori. Qua vero arte linea duci debeat efficiens cum altera duos angulos aequales, docebit Euclides propositione 11, & 12. huius primi libri. Itaque vt in Geometria concludamus angulum ali. quem esse rectum, aut lineam, quae ipsum efficit, ad aliam esse perpendicularem, requiritur, & sufficit, vt probemus angulum, qui est ei deinceps, aequalem illi eße. Pari ratione, si dicatur aliquis angulus rectus, aut linea, quae ipsum constituit, perpendicularis ad aliam, colligere licebit, angulum illi deinceps aequalem quoque esse. Quando enim anguli, qui sunt deinceps, fuerint inter se aequales, nuncupatur vterque illorum rectus, & linea ipsos efficiens, perpendicularis, iuata hanc 10. definitionem: quando autem non fuerint aequa les, non dicitur quisquam illorum rectus, vt constabit ex sequentibus duabus definitionibus, & propterea neque linea eos constituens perpendicularis appellatur. Haec dixerim, vt vi. deas, quid nam liceat ex hac definitione colligere in rebus Geoenetricis, & quem nam vsum habeant apud Geometras descriptiones vocabulorum. Non enim magno labore, haec quae diximus, ad alias definitiones poterunt transferri. OBTV. XI. OBTVSVS angulus est, qui recto maior est. A, QANDO recta AB, rectae è D, insistens non fecerit angulos ad punctum B, aequales, & ob eam causam neutrum rectum, sed vnum quidem recto maiorem, alterum vero minorem, dicitur maior angulus o tusus, qualis est anculus B, ad punctum C, vergens, qui continetur rectis lineis AB, BC. XII. ACVTVS vero, qui minor est recto. VT in praecedenti figura, minor angulus B, ad punctum D, vergens, qui continetur rectis lineis AB, BD vocatur

---

Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
