Latin
ALIBERS. I. SS
Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 114
Unproofread scanNot analysed yet
TRES sunt termini iuxta hanc definitionem. Punctum enim terminas est. seu extremum lineae: Linea superficiei: &superficies corporis. Corpus autem terminare amplius nihil potest, quod non reperiatur alia quantitas plures habens dimensiones, quam tres. Omne siquidem terminatum superat terminum suum vna dimensione, vt perspicium est ex adductis exemplis. XIIII. FIGVRA est, qua sub aliquo, vell aliquibus terminis comprehenditur. NOM emnis quantitas terminos poßidens Figura dici po test, ne lineam finitam Figuram appellare cogamur: Sed ea solum magniiudines, quae latitudinem habent, nempe superficies terminata; &quae profunditatem adepta quoque sunt vt solida finita, Figurae nomine appellabuntur. Superficies quoqe infinita, vel etiam corpus, cum nullis terminis comprehendatur, Figura vocari nulla ratione potest. Figurae vni. co comprehensae termino sunt. Circulis, Ellipsis, sphaera, sphaeroides, &aliae huiusmodi: Fluribus vero terminis inclusae figurae sunt, Triangulum, Quadratum, Cubus, Pyramis, &c. Superficies terminatae nuncupantur figurae planae: solida autem circunscripta, figurae solidae, siue corporeae. Porro quia formas, seu typos variarum figurarum in spicies quam plurimas in sequentibus. planarum quidem . n prioribus 1o libris, solidarum vero in posterioribus quinque, propterea nulla hoc loco figura depingenda esse videtur. XV. CIRCVLVS, est figura plana sub Est 2