# Euclidis elementorum libri XV 115

Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV, EVCLIDGEOM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/115
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/115

EVCLIDGEOM vna linea comprehensa, quae peripheria appellatur, ad quam ab vno puncto eorum, quae intra figuram sunt posita, cadentes oms nes rectae lineae inter se sunt aequales. DE FINIT hic circulum, figuram inter planas persectißimam, docens siguram illam planam, quae vnica linea circunscribitur, ad quam lineam omnes rectae lineae ductae ab vno puncto, quod intra figuram existit, sint aequales, vocaeri! circulum. Vt si superficies, seu spacium concludatur vnica linea ABC, habueritque hanc conditionem, vt ab aliquo puncto intus suscepto, vepote a D, omnes rectae lineae cadentes ad terminum ABC, quales sunt DA, DB, DC, inter se sint aequales, appellabitur talis figura plana circ. vis, alias non. Qua vero ratione in circulo punctum illud medium reperiri debeat, docebit Euc li des propositione 1. tertij lib. Adiungit quoque Euclidis, lin eam extremam circuli, qualis est ABC, appellari Peripheriam, seu, vt Latini exponunt, circunserentiam. Potest circulus etiam hac ratione describi. Circulus esi figura plana, quae describitur a linea recta finita circa alterum punctum extremum quiestens circunducta, cum in eundem rucsus locum restituta fuerit, vnde moueri caeperat. Quae quidem descriptio persimilis est ei, qua ab Euclide sphaera describitur lib. xi. Vt si intelli gatur recta AD, circa punctum D, quiescens moueri. donec ad eundem redeat locum, a quo dimoueri caepit, describet ipsa recta totum spacium circulare; punctum vero alterum extremum A, delineabit peripheriam ABC: Erit quoque punctum quiescens D, illua, à quo omnes lincae cadentes imperiphe riam sunt inter se aequales, propterea quod recta AD, circunducta, omnes lineas, quae ex D, possunt educi qd peripheriam, aque metiatur. Igitur Ellinsis, quamuis figura sit plana vna linea circunscripta, tamen quid in ea non datur punctum a quo ad ipsam lineam terminantem omnes rectae linea sint aequales, circulus dici nequit. XVI. HOC vero punctum, centrum circuli appellatur. DOCET, punctum illud intra circulum, à quo omnes lineae rectae ad circunferentiam ductae, sunt aequales, appellari centrum circuli; quale est praecedentis figurae punctum D.

---

Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
