Latin
EVCLIDGEOM
Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 116
Unproofread scanNot analysed yet
Vn de perspicuum est, polum alicuius circuli in sphaera, à quo omnes rectae ad peripheriam circuli cadentes sunt aequales, vt ait Theodosius in sphaericis elementis non dici debere centrum cir culi, cum punctum illud, quod polus dicitur, existat in superficie sphaerae, non autem in superficie circuli; quae tamen est necessario requisita conditio, vt punctum aliquod centrum vocetur. Caeterum, vt punctum aliquod circuli dicatur centrum, satis est, et ab eo tres duntaxat lineae cadentes in peripheriam sint aequales inter se, vt demonstrat Euclides propositione 9. lib. 3. Hac enim ratione fiet, vt omnes aliae ab eodem puncto emissae inter se sint aequales. XVII. DIAMETER autem circuli, est recta quaedam linea per centrum ducta, &ex vtraque parte in circuli peripheriam termina ta, quae circulum bifariam secat. per centrum C, SI in circulo ducatur recta linea AB. peripheria, apita vt extrema eius A, &B, terminentur in pellabitur ea circuli diameter. Non igitur omnies in circulo recta linea ducta diameter dicetur, sed ea solummodo, quae per centrum vsc; ad peripheriam vtrinque extenditur. Vnde plures assignari poterunt in circulo diametri, vnum vero centrum duntaxa2. Quod autem Euclides addit, circulum bisariam. bifariam secari a diametro perspicuum ex eo esse potest, quod diameter per medium circulum, vtpote per centrum, ducitur. Hinc enim fit, vt propter directum diametri per centrum tran situm, vtrinque aquales circunferentiae abscindantur. Quod tamen Thaletem Milesium hac ratione demonstrasse testatur Proclus: Concipiamus animo, portionem ADB, accommodari, &coaptari portioni reliquae AEB.