# Euclidis elementorum libri XV 118

Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV, GILIBERD. I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/118
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/118

GILIBERD. I. prius esi lecus s & Preclus illam non inaenit in antiquis exem. plaribus, iuainimus hic illam sulticere, eiusque; explicationem in 3. llrum, ante quem nulla fit mentio segmentorum circuli, differre. XIX. RECTILINEAE figurae sunt, quae sub rectis lineis continentur. POST definitionem circuli, traditurus iam Euclides descriptiones variarum figurarum, explicat prius, quae nam fisurae dicantur rectilineae. De his enim potissimum sermo futu rus est in hisce libris. Omnes igitur figurae planae, quae vndique rectis clauduntur lineis, rectilineae nuncupantur. Ex quo perspicuum est, figuras planas curuis lineis comprehensas, dici curuilineas: Eas vero, quae partim curuis, partim rectis circunscribuntur, appellari mixtas. Varia autem nunc generae figurarum rectilinearum ab Euclide describentur. XX. TRILATERAE quidem, quae sub tribus. AFFIRMANS. Euclides, eas rectilineas figuras dici trilateras, quae tribus reciis lineis circunscribuntur, aperte nobis innuit, quo nam modo Triangulum definiri debeat. Cum enim in rectilineis figuris tot sint anguli, quot latera, seu rectae lineae, ex quibis constant, dicetur triangulum, figura tribus rectis lineis contenta, cuius omnes species iam iam adducentur. XXI. QVADRILATERAE vero, quae sub quatuor. EADEM ratione erit Quadrangulum, figura quatuor rectis lineis contenta, cuius variae species mox subsequentur. XXII. MVLTILATERAE autem, quae sub pluribus, quam quatuor, rectis lineis comprehenduntur. QVONIAM species rectilinearum figurarum sunt innumerabiles, propter infinitum numerorum progressum.

---

Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
