Latin
GILIBERD. I
Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 119
Unproofread scanNot analysed yet
Nam tres rectae lineae claudentes figuram efficiunt primam speciem sub quae omnia triangula continentur; quatuor constituunt secundam, quae omnia quadrangula complectitur; quinque tertiam componunt speciem; sex quartam, atque ita deinceps infinite: Ideo Euclides, ne infinitatem hanc figurarum cogatur persequi, vocat omnes alias figuras rectilineas, quae pluribus, quam quatuor, rectis lineis circunscribuntur, generali vocabulo Multilateras; contentus denominatione trilaterarum figurarum, &quadrilaterarum, sorte eam ob causam, quod praecipue in prioribus his libris de Triangulis, atque Quadrangulis sermo habeatur, &quod facile ad similitudinem harum duarum specierum caeterae omnes a quolibet definiri possint. Quis enim ex dictis non colligat, figuram quinque lineis rectis contentam appellari quinquilateram, &sex lineis comprehensam sexilateram, atque reliquas eodem modo? Sic etiam dici poterunt huiusmodi figurae quinquangulae, sexangulae, septangulae, &c. XXIII. TRILATERARVM autem figurarum, Aequilaterum est triangulum, quod tria latera habet aequalia. DESCENDITiam ad singulas species triangulorum. Quia vero triangula diuidi possunt vel habita ratione laterum, vel angulorum, declarat prius spocies prioris diuisionis, quae tres sunt duntaxas, quod tria latera tribus tantum modis se se possint habere.