Latin
XXXIII
Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 125
Unproofread scanNot analysed yet
Possunt enim duo anguli esse recti, vel vnus tantum, vel etiam nullus, sed vel vnus obtusus; &alij acuti, vel duo obtusi, &alij acuti, &c. Eademque fieri potest quasi diuisio penes latera; Nam vel aliqua aequalia inter se sunt, vel nullum alteri esi aequale. &c. Determinatas porro trapeziorum species nonnul las afferemus post definitionem linearum parallelarum, seu aequidistantium, ¶llelogrammi. XXXIIII. PARALLELAE rectae lineae sunt, quae cum in eodem sint plano, &ex vtraque parte in infinitum producantur, in neutram! sibi mutuo incidunt. VT duae, vel plures rectae lincae dicantur parallelae, sius aequidistantes, non satis est, vt in quamcunque partem, etiam spatio infinito, productae nunquam ad vnum punctum coeant; sed necesse quoque est, vt in vna plana superficie existant. Mul. tae si quidem lineae rectae non exisientes in eadem superficie plana productae ad spatium infinitum, nunquam in vnum connie niunt, &tamen non sunt parallelae dicendae; quales sunt, exem pli gratia, duae rectae lineae in transuersum positae in medio aere, &non se tangentes; Hae etenim nunquam coire poßunt. Dicun tur autem duae rectae lineae in eadem existere plana superficie quando superficies aliqua plana vni earum accommo lata, ita vt omnia puncta illius tangat, alter quoque accommodari po test secundum omnia eius puncta, quamuis re ipsa in duabus superficiebus diuersis reperiantur; Vt propositis duabus rectis lineis AB, CD, si superficies aliqua plana rectae AB, applicetur, omniat eius taugens puncta, ita vt circa illamcircun ducta tangat quoque omnia puncta alteriaere. ta cl; ei: centur hutitiinoli reciae diae lineae in eadem superficie plana ecistere, alias non.