Latin
PETITIONES, SIVE POSTVLATA
Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 128-2
Unproofread scanNot analysed yet
PETITIONES, SIVE POSTVLATA. POSTVL ETVR, vt a quouis puncto in quoduis punctum, rectam lineam du cere concedatur. PRIMVM hoc postulatum planum admodum est, si recte considerentur ea, quae paulo ante de linea scripsimus. Nam cum linea sit fluxus quidam puncti imaginarius; atque adeo linea recta fluxus directo omnino itinere progrebiene, fit vt si γὐnεῖum punctum quodpiam ad aliud directo moueri intellexerimus, ducta sane sit a puncto ad punctum recta linea: Id quod priB mahac petitione expostulat Euclides, iuen— Cadmodum hic vides a puncto A, ductam esse rectam lineam ad punctum B; ab eodemi; aliam ad punctum C; Item aliam) ad punctum D; &sic innumerae aliae ab eolem puncto educi possunt ad alia atque alia puncta.