# Euclidis elementorum libri XV 131

Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV, NOTIONES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/131
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/131

ET si aequalibus aequalia adiecta sint, to ta sunt aequalia. SI enim quantitates conflata, sine composita, inaequales forent, proculdubio maiori plus esset adiectum, quam minori, cum antea aequales extiterint. Quare ex additione aequalium quantitatum ad quantitates aequales, conficientur quantitates quoque aequales. III. ET si ab aequalibus aequalia ablata sint, quae relinquuntur, sunt aequalia. NAM si reliquae quantitates forent inaquales, a minare plus fuisset detractum, quam à maiore. IIII. ET si inaequalibus aequalia adiecta sint, tota sunt inaequalia. QNIN &, si aequalibus inaequalia adiecta sint, tota eruninaequalia: quoniam maior quantitas addita vni aequalium, maiorem constituit quantitatem, quam minor alteri aequalium adiecta: quemadmodum & si inaequalibus aequalia adiciantur, composita quantitas ex maiore, maior est, quam composita ex minore. ET si ab inaequalibus aequalia ablata sint, reliqua sunt inaequalia. S1c PPLI BERS. I.XA SE C etiam, Si ab aequalibus inaequalia ablata sint, reliqua erunt inaequalia: quia maior quantitas ablata relinquet minorem quantitatem, quam minor; quemadmodum residuum maioris maius est residuo minoris, si aequaliae auferantur ab inaequalibus. Caeterum Euclides non docet, quidnam!

---

Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
