# Euclidis elementorum libri XV 132

Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV, NOTIONES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/132
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/132

gignatur ex additione quantitatum inaequalium ad quantitates inaequales, vel quid relinquatur post subtractionem inaequa lium quantitatum ab inaequalibus quantitatibus; propierea quod nihil certo colligi inde potest. Possunt enim compositae quantitates, vel residuae, esse & inaequales, & aequales. Si enim ad 7. & 5. addantur 4. & 3. efficientur 11. & 8. quae sunt inaequalia. Sic etiam si ex 7. & 5 detrahantur 2. & 1. relinquentur 5. & 4. quae sunt inaequalia. At vero, si ad 7. & 5. addantur 4. & 6. conficientur 11. & 11. quae aequalia sunt. Item si detrahantur 3. & I, ex 7. & 5. remanebunt 4, & 4. quae aequalia quoque existunt. PORRO in his omnibus pronunciatis, primo exceptò, nomine aequalium quantitatum intelligenda est etiam vna & cadem multis communis. Si enim aequalibus idem commune adij ciatur, tota fient aequalia: Et si ab aequalibus idem commune detrahatur residna aequalia erunt: Et si inaequaelibus idem commune adijciatur; vel eidem communi addantur inaequaliae, tota fient inaequalia: & si ab inaequalibus idem commune detrahatur; vel ab eodem communi inaequalia auferantur, residua existent inaequalia. VI. ET quae eiusdem duplicia sunt, inter se sunt aequalia. SIMILITER, quae eiusdem sunt triplicia, vel quadruplicia, vel quincuplicia &c. inter se sunt aequalia. Si enim inaequalia forent, & maius eorum esset duplex, vel triplex &c. alicuius quantitatis, deficeret vtic; minus a duplici, vel triplici, &c. Quod si contra, minis esset duplex, vel triplex. &c. quantitatis cuiuspiam, excederet sane maius duplex ipsum vel triplex, &c. Hoc autem & ex secundo axiomate comprobatri bari potess, ad hunc modum. Si enim duae quamitates aequaler; fuerint alicui tertiae, & vtrique tertia illa aauatur erunt compositae duplices illius tertiae; sed & inter se aequales, ob idem additamentum. Quod si rursum compolita eadem tertia adijciatur, erunt conflata triplices eiusdem terciae; Cum igitus & aquales inter se, propier idem additamentum. existant; eadeinque sit ratio in caeteris multiplicibus perspicuum erit Axioma propositum.

---

Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
